monumenta.ch > Gregorius Magnus > 48
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 2, XLVII. <<<     >>> XLIX .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 2, CAPUT XLVIII [Rec. XXVI].

1 VERS. 17.---Sed et illo adhuc loquente, venit alius, et dixit: Chaldaei fecerunt tres turmas, et invaserunt camelos, et tulerunt eos, necnon et pueros percusserunt gladio; et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi.
2 [75. ] Quantis periculis terrenarum rerum dispensatio sit obnoxia.---Per camelos, qui mundum aliquid habent, dum ruminant, et immundum, dum nequaquam ungulam findunt, supra iam diximus bonas rerum temporalium dispensationes intelligi, in quibus quo est cura distensior, eo nobis multiplicius insidiatur inimicus. [Vet. XXXV.] Omnis enim, qui dispensandis terrenis rebus praesidet, occulti hostis iaculis latius patet. Nonnulla enim providens agere nititur, et saepe dum cautus futura subtiliter praevidet, incautus damna praesentia nequaquam videt; saepe dum praesentibus invigilat, ad instantia praevidenda dormitat; saepe dum aliqua torpens agit, quae vigilanter agenda sunt negligit; saepe dum plus iusto vigilantem se in actione exhibet, [Mss. Norm. et nonnulli, ipse actionis suae inquietudine.] ipsa actionis suae inquietudine rebus subditis peius nocet. Aliquando autem linguae modum ponere nititur, sed onere dispensationis exigente, silere prohibetur. Aliquando dum nimia se censura restringit, tacet etiam quae loqui debuit. Aliquando ad inferenda necessaria dum se latius relaxat, dicit etiam quae loqui non debuit. Plerumque autem tantis cogitationum voluminibus implicatur, ut ipsa ferre vix valeat, quae intra se providus versat; et cum nil opere faciat, [Antiq. Rhem., Turon., Corb., Germ., Val. Cl., et alii, sub magna cordis sui pondera.] sub magno cordis sui pondere vehementer insudat. Quia enim dura sunt quae apud semetipsum intus patitur, quietus foris otiosusque lassatur. Plerumque enim quasi ventura animus conspicit, totamque contra haec intentionem proponit; magnusque ardor contentionis se inserit, sopor fugit, nox in diem vertitur; et cum quieta foris membra lectulus teneat, intus magnis clamoribus in cordis foro litigatur. Et fit plerumque ut nulla eveniant quae praevidentur: totaque illa cogitatio, quae diu se plena intentione paraverat, repente vacua quiescat. Tanto autem longius mens a necessariis cessat, quanto inania latius cogitat. Quia igitur dispensationis curas maligni spiritus modo torpenti vel praecipitata actione feriunt, modo pigra vel immoderata locutione confundunt, pene autem semper nimiis cogitationum molibus premunt, tribus turmis Chaldaei camelos rapiunt. Quasi enim tres turmas contra camelos facere, est terrenarum dispensationum studia modo illicito opere, modo superflua locutione, modo inordinata cogitatione vastare; ut dum se ad administranda exterius mens efficaciter extendere nititur, a sui consideratione separetur; et eo damna quae de semetipsa patitur nesciat, quo erga aliena fortiori studio quam decet elaborat. Recta autem mens cum curas dispensationis suscipit, quid sibi, quid proximis debeat attendit; et nec per alienae sollicitudinis immoderationem sua studia negligit, nec per suae utilitatis vigilantiam aliena postponit. Sed tamen plerumque dum ad utraque mens solerter invigilat, dum magnis erga se, et ea quae sibi commissa sunt, circumspectionibus vacat, repentino turbata cuiuslibet causae emergentis articulo, ita in praeceps rapitur, ut ab ea subito cunctae circumspectiones eius obruantur. Unde et custodes camelorum pueros Chaldaei gladio feriunt. Sed tamen unus redit; quia inter haec discretionis ratio mentis nostrae oculis occurrit, et sollicita sibimet anima quid subito impulsu tentationis intrinsecus amittat, intelligit. Sequitur.
Gregorius Magnus HOME

bke20.37v bnf2061.57 csg206.119

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik