monumenta.ch > Gregorius Magnus > 47
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 2, XLVI . <<<     >>> XLVIII .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 2, CAPUT XLVII.

1 VERS. 16.---Cumque adhuc ille loqueretur, venit alter, et dixit: Ignis Dei cecidit de coelo, et tactas oves puerosque consumpsit; et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi.
2 [74. ] Diabolus castas cogitationes corrumpere conatur. Sed discretio periculum avadit.---Quid per oves, nisi cogitationum innocentia, quid [Hic legitur in Editis et duob. Reg. Mss., quid per pueros. Nec incongrue quoad sensum. Legendum tamen quid per oves, secundum Mss. Rem., Remig., Norm., Turon., Corb., Germ.] per oves, nisi bonorum cordium munditia designatur? Coelum vero [Ita legendum docent iidem Mss. sup. laudati, quib. acced. Bellovac.] aerium dici paulo ante iam diximus: unde et aves coeli nominamus. Et scimus quod immundi spiritus, qui e coelo aethereo lapsi sunt, in hoc coeli terraeque medio vagantur: qui tanto magis corda hominum ascendere ad coelestia invident, quanto se a coelestibus per elationis suae immunditiam proiectos vident. Quia ergo ab aereis potestatibus contra cogitationum nostrarum munditiam flamma livoris irruit, de coelo ignis ad oves venit. Saepe enim mundas mentis nostrae cogitationes ardore libidinis accendunt; et quasi igne oves concremant, dum castos motus animi, luxuriae tentatione perturbant. Qui ignis Dei dicitur, quia etsi non faciente Deo, tamen permittente, generatur. Et quia impulsu subito ipsas nonnunquam circumspectiones mentis obruunt, quasi custodes pueros gladio occidunt. Sed tamen unus incolumis fugit, dum omne quod mens patitur, perseverans discretio subtiliter respicit, solaque mortis periculum evadit; quia etiam perturbatis cogitationibus, discretio non succumbit, ut damna sua animo renuntiet, et quasi dominum ad lamentum revocet.
Gregorius Magnus HOME

bke20.37v bnf2061.57 csg206.118

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik