1 | VERS. 12.---Ecce universa quae habet, in manu tua sunt, tantum in eum ne extendas manum tuam. |
2 | [69. ] Deo perseverantiam tribuente.---Ac si aperte dicat: Electi uniuscuiusque bona sic tibi tentanda exterius tribuo, ut tamen ipse noveris, quia perseverantem mihi illum in mentis radice conservo. Ubi et bene subditur: |