monumenta.ch > Gregorius Magnus > 43
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 2, XLII. <<<     >>> XLIV.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 2, CAPUT XLIII [Rec. XXV].

1 VERS. 11.---Sed extende paululum manum tuam, et tange cuncta quae possidet, nisi in [Corb. Germ., nisi in facie tua.] faciem benedixerit tibi.
2 [68. ] Electi in tentatione proficiunt.---Plerumque enim, dum virtutum fructus fecunde reddimus, dum continua prosperitate pollemus, aliquantulum mens erigitur, ut a semetipsa sibi existere bona quae habet, arbitretur. Quae nimirum bona antiquus hostis malitiose attrectare appetit; sed haec tentari Deus nonnisi benigne permittit, ut dum mens tentatione pulsante, in bonis de quibus gaudebat concutitur, imbecillitatis suae debilitate cognita, in spe divini adiutorii robustius solidetur. Fitque mira dispensatione pietatis, ut unde malignus hostis cor tentat, ut interimat, inde misericors conditor hoc erudiat, ut vivat. Unde et bene subiungitur:
Gregorius Magnus HOME

bke20.36v bnf2061.54 csg206.114

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik