monumenta.ch > Gregorius Magnus > 40
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 2, XXXIX. <<<     >>> XLI.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 2, CAPUT XL.

1 IBID.---Qui respondens ait: Circuivi terram, et perambulavi eam.
2 [65. ] Qui insidias eius Deus nobis detegat.---Satanae terram circuire, est carnalia corda perscrutari, et unde occasionem accusationis invenire possit, exquirere. Terram circuit, quia humana corda circumvenit, ut bona tollat, ut mala mentibus inserat, ut inserta cumulet, ut cumulata perficiat, ut perfectos in iniquitatibus ad poenam socios acquirat. Et notandum quod non transvolasse, sed perambulasse se asserit, quia nimirum nequaquam quem tentat velociter deserit; sed ubi molle cor invenit, ibi pedem miserae persuasionis figit, ut immorando actionis pravae vestigia imprimat, et ex suae iniquitatis similitudine, quos valet, reprobos reddat. Sed contra hunc beatus Iob laudatur, et dicitur:
Gregorius Magnus HOME

bke20.36r bnf2061.54 csg206.113

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik