Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 2, CAPUT XXXVIII.
1 | VERS. 22.---In omnibus his non peccavit Iob neque stultum aliquid contra Deum locutus est. |
2 | [62. ] Dolus apud homines prudentia, apud Deum stultitia est.---Quod nec peccasse, nec stultum aliquid contra Deum locutus asseritur; hoc de illo Petrus, sicut iam praediximus, aperte testatur, dicens: Qui peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore eius . Dolus quippe in ore, quanto apud homines prudentius callet, tanto apud Deum stultius desipit, Paulo attestante, qui ait: Sapientia huius mundi stultitia est apud Deum . Quia ergo dolus in ore eius non fuit, stultum proculdubio nihil dixit. Hunc contra Deum sacerdotes et principes locutum stulte crediderunt, cum interrogatus passionis tempore, Dei se Filium testaretur. Unde et conquirentes dicunt: Quid adhuc egemus testibus? ecce ipsi audivimus blasphemiam . Sed contra Deum stulte nihil dixit: quia vera loquens, hoc de se infidelibus etiam moriendo intulit, quod paulo post redemptis omnibus resurgendo monstravit. |
3 | [Vet. XXXII.] [ 63. ] SENSUS MORALIS.--- Satan Deo cum sanctis angelis assistit, cogitationes malas bonis interserendo.---Haec in significationem nostri capitis breviter tractata transcurrimus: nunc in aedificationem eius corporis, ea moraliter tractanda replicemus, ut quod actum foris narratur in opere, sciamus quomodo intus agatur in mente. Nam cum filii Dei assistunt coram Deo, inter eos quoque assistit et Satan, quia plerumque bonis nostris cogitationibus, quae in corde nostro, adventu sancti Spiritus operante, seminantur, antiquus ille callide se interserit et subiungit inimicus, ut bene cogitata perturbet, maleque perturbata dilaniet. Sed nequaquam nos in tentatione deserit, qui creavit. Nam hostem nostrum, qui se contra nos in insidiis contegit, illustratione sui luminis nobis deprehensibilem reddit; propter quod ei mox dicit: |