Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 2, CAPUT XXXVII .
1 | IBID.---Dominus dedit, Dominus abstulit: sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum. |
2 | [60. ] Deus Christo Iudaeam dedit et abstulit.---Redemptor noster per hoc quod Deus est, cum Patre dat omnia; per hoc vero quod homo est, a Patre accipit inter omnia. Dicat igitur de Iudaea, cum venturum incarnationis eius mysterium crederet: Dominus dedit. Dicat de Iudaea, cum exspectatam incarnationis eius praesentiam contempsisset: Dominus abstulit. Data quippe est, cum per quosdam futura credidit; sed exigente merito suae caecitatis ablata est, cum credita per quosdam venerari contempsit. |
3 | [61. ] Christus exemplo docuit Deo in flagellis benedicere.---In se autem credentes edoceat, ut in flagellis positi benedicere Domino sciant, cum subditur: Sicut Domino placuit, ita factum est; sit nomen Domini benedictum. Unde et teste Evangelio , cum propinquare passioni dicitur, accepto pane gratias egisse perhibetur. Gratias itaque agit, qui flagella alienae iniquitatis suscipit. Et qui nihil dignum percussione exhibuit, humiliter in percussione benedicit; ut hinc videlicet ostendat quid unusquisque in flagello culpae propriae facere debeat, si ipse aequanimiter flagella culpae portat alienae ut hinc ostendat quid in correptione faciat subditus, si in flagello positus Patri gratias agit aequalis. Sequitur: |