2 | [59. ] Christus ad Iudaeos e quibus exivit, in fine mundi est reversurus.---Redemptoris mater iuxta carnem Synagoga exstitit, ex qua ad nos per corpus visibilis processit. Sed hunc intra se tegmine litterae adopertum tenuit, dum ad spiritalem eius intelligentiam mentis oculos aperire neglexit. Hunc quia in carne humani corporis latentem videre Deum noluit, quasi in divinitate nudum considerare contempsit. Sed nudus de utero matris exiit: quia a Synagogae carne prodiens conspicuus ad gentes venit. Quod bene Ioseph relicto pallio fugiente signatum est . Dum enim mulier adultera male illo uti voluisset, relicto pallio fugit foras, quia dum Synagoga Dominum purum hominem credens, quasi adulterino complexu constringere voluit, ipse tegmen litterae eius oculis reliquit, et ad cognoscendam divinitatis suae potentiam conspicuum se gentibus praebuit. Unde et Paulus dixit: Usque hodie, dum legitur Moyses, velamen est super cor eorum , quia videlicet adultera mulier apud semetipsam pallium retinuit, et quem male tenebat, nudum amisit. Qui ergo a Synagoga veniens, fidei gentium conspicuus apparuit, ex utero matris nudus exivit. Sed nunquid hanc omnimodo deserit? Et ubi est quod per prophetam dicitur: Si fuerit numerus filiorum Israël quasi arena maris, reliquiae salvae fient [Rom. IX, 27]? Ubi quod scriptum est: Donec plenitudo gentium introiret, et sic omnis Israel salvus fieret ? Erit ergo quando conspicuus etiam Synagogae appareat. Erit in fine mundi procul dubio, quando gentis suae reliquiis semetipsum, sicut est Deus, innotescat. Unde et bene hic dicitur: Nudus revertar illuc. Nudus quippe ad uterum matris revertitur, cum in mundi huius termino is, qui in saeculo factus homo despicitur, Synagogae suae oculis, Deus ante saecula declaratur. Sequitur: |