monumenta.ch > Gregorius Magnus > 35
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 2, XXXIV . <<<     >>> XXXVI .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 2, CAPUT XXXV.

1 IBID.---Et tonso capite corruens in terram, adoravit.
2 [57. ] Quasi tonso capite in terram ruit, dum Iudaico sacerdotio reiecto, ad gentes descendit.---Quid per decisos capillos, nisi sacramentorum subtilitas; quid per caput, nisi summa sacerdotii [In Editis, exceptis tamen antiquioribus, legitur sacerdotii dignitas.] designatur? Unde et ad Ezechielem prophetam dicitur: Tu, fili hominis, sume tibi gladium acutum, radentem pilos, et assumes eum, et duces per caput tuum et barbam [Ezech. V, 1], ut videlicet prophetae facto iudicium Redemptoris exprimatur, qui in carne apparens caput rasit, quia a Iudaico sacerdotio praeceptorum suorum sacramenta abstulit; barbam rasit, quia regnum Israeliticum deserens, decorem virtutis eius amputavit. [Vet. XXX.] Quid vero hoc loco per terram, nisi homo peccator exprimitur? Primo quippe peccanti homini dictum est: Terra es, et in terram ibis [Genes. III, 19]. Terrae ergo nomine peccatrix gentilitas designatur. Nam cum iustam Iudaea se crederet, constat quam reproba de gentilitate sentiret, Paulo attestante, qui ait: Nos natura Iudaei, et non ex gentibus peccatores [Gal. II, 15]. Mediator igitur noster quasi detonso capite in terram corruit, quia Iudaeam deserens, dum sacramenta sua ab eius sacerdotio abstulit, ad notitiam gentium venit. Capillos enim a capite rasit, quia sacramenta legis ab illo primo suo sacerdotio sustulit; et in terram corruit, quia salvandis se peccatoribus dedit; dumque eos qui sibi iusti videbantur deseruit, hos qui se iniustos et noverant, et fatebantur, assumpsit. Hinc et ipse in Evangelio dicit: Ego in iudicium veni in hunc mundum, ut qui non vident videant, et qui vident caeci fiant [Ioan. IX, 39]. Hinc et columna nubis, quae in eremo populum praeibat [Exod. XIII. 21], splendore ignis non in die, sed in nocte radiabat, quia videlicet redemptor noster, suae conversationis exemplo, ducatum sequentibus praestans, de iustitia sua confidentibus nulla luce claruit; peccatorum vero suorum tenebras agnoscentibus, [Al., ignem . . . infulsit, ut habetur in nonnullis.] igne sui amoris infulsit. Nec quod corruere Iob dicitur, indignum mens hoc significatione Redemptoris arbitretur. Scriptum namque est: Verbum misit Dominus in Iacob, et cecidit in Israel [Isai. IX, 8]. Iacob quippe supplantator, Israël vero videns Deum dicitur. Et quid per Iacob, nisi Iudaicus populus; quid per Israël nisi gentilis populus designatur? Quia quem Iacob per carnis mortem supplantare studuit, hunc nimirum per oculos fidei gentilitas Deum vidit. Ad Iacob ergo missum verbum, in Israël cecidit, quia eum quem ad se venientem Iudaicus respuit, hunc repente confitens populus gentilis invenit. De sancto quippe Spiritu scriptum est: Cecidit spiritus Domini super eos [Act. X, 44].
3 [58. ] Cadere qui dicatur verbum Dei aut Spiritus sanctus.---Idcirco autem vel verbum Dei, vel Spiritus sanctus in sacra Scriptura cadere dicitur, ut inopinatus eius adventus exprimatur. Quod enim ruit vel cadit, ad ima repente venit. Mediatori ergo in terram quasi corruisse est, nullis signis praecurrentibus inopinate ad gentes venisse. Bene autem dicitur quod corruens adoravit, quia dum ipse humilitatem carnis suscepit, in se credentibus vota humilitatis infudit. Fecit enim, quia fieri docuit; sicut et de eius Spiritu dicitur: Ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus [Rom. VIII, 26]. Neque enim petit, qui aequalis est, sed postulare dicitur; quia nimirum quos repleverit, postulantes facit: quamvis hoc et in semetipso Redemptor noster ostendit, qui Patrem etiam, dum passioni propinquaret, exoravit. [In Mss. Rhem., Remig., Val. Cl., legitur: Quid enim mirum si in forma servi Patrem exoravit? Quie mirum, si in forma servi exorando, etc.] Quid enim mirum, si in forma servi exorando so Patri subdidit, in qua etiam manus peccantium usque ad mortis extrema toleravit? Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke20.34v bnf2061.50 csg206.109

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik