Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 2, CAPUT XXXIV .
1 | VERS. 20.---Tunc surrexit Iob, et scidit vestimenta sua. |
2 | [55. ] Iob surgens et vestem scindens Christum adumbrat.---Ruente domo exstinctis filiis, Iob surrexit, quia Iudaea in infidelitate perdita, praedicatoribus in pavoris morte cadentibus, Redemptor humani generis semetipsum a carnis suae morte suscitavit: quanto iudicio persecutores suos deseruit, demonstravit. Surgere quippe eius est qua districtione peccatores derelinquat ostendere, quasi enim iacere eius est patienter mala tolerare. Surgit ergo, cum contra reprobos iudicium iustitiae exerit. Unde et recte vestimenta scidisse perhibetur. Quid enim vestimentum Domini nisi Synagoga exstitit, quae prophetis praedicantibus expectationi incarnationis illius adhaesit? Sicut enim his nunc vestitur, a quibus diligitur, Paulo attestante qui ait: Ut exhiberet sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam aut rugam . Quae enim maculam aut rugam non habere dicitur, profecto vestis rationalis et per actionem munda, et per spem tensa monstratur. Ita cum incarnandum eum Iudaea credidit, adhaerendo nihilominus vestis fuit. |
3 | [56. ] Synagoga eius vestis scissa, aliis credentibus, aliis non credentibus.---Sed quia exspectatus venit, veniens nova docuit, docens mira exercuit, mira faciens prava toleravit; vestem quam indutus fuerat scidit, dum in Iudaea alios ab infidelitate sustulit, alios in infidelitate dereliquit. Quid est igitur vestis scissa, nisi Iudaea in contrariis sententiis divisa? Si enim vestis eius scissa non esset, evangelista non diceret quod praedicante Domino contentio oriebatur in populo, Ut alii dicerent, Bonus est; alii autem, Non, sed seducit turbas . Quasi scissa vestis illius fuit quae divisa per sententias unitatem concordiae perdidit. Sequitur: |