monumenta.ch > Gregorius Magnus > 33
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 2, XXXII . <<<     >>> XXXIV .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 2, CAPUT XXXIII [Vet. XXVIII, Rec. XXI].

1 VERS. 18, 19.--- [Editi hic et infra, adhuc loquebatur, cum in Mss. simpliciter legamus, loquebatur.] Loquebatur ille, et ecce alius intravit, et dixit: Filiis tuis et filiabus vescentibus et bibentibus vinum in domo fratris sui primogeniti, repente ventus vehemens irruit a regione deserti, et concussit quatuor angulos domus. Quae corruens oppressit liberos tuos, et mortui sunt.
2 [53. ] Iudaicus populus in primogenito Iob figuratus.---Paulo ante iam diximus quod filios et filias, praedicantes apostolos et plebes subditas sentiamus: qui in domo fratris primogeniti convivari referuntur, quia in habitatione adhuc Iudaici populi sacrae praedicationis deliciis vescebantur. Repente autem vehemens ventus irruit a regione deserti. Regio deserti est cor infidelium, quod dum Creator deserit, nullus inhabitator colit. Ventus autem vehemens [In Lyr. et Bigot. hic additur, qui a regione deserti irruit, quid.] quid aliud, quam tentatio fortis accipitur? Ventus ergo vehemens a regione deserti irruit; quia in passione Redemptoris nostri contra fideles eius, fortis tentatio a cordibus Iudaeorum venit. Potest etiam deserti regio, derelicta immundorum spirituum multitudo non inconvenienter intelligi. A qua ventus venit, et domum concutit, quia ab eis tentatio prodiit, et persecutorum corda commovit.
3 [54. ] Eius domus eversa, est synagoga, quatuor angulis, hoc est quatuor ordinibus concussis diruta. Unde et oppressi liberi.---Sed haec domus, in qua convivabantur filii, [Mss. Norm., German., unus Remig. Val. Cl., concussa dicitur in quatuor angulis. Tres. Stamus receptae lect., quae est Codicum meliorum.] in quatuor angulis stabat. Tres enim regentium ordines in synagoga cognovimus, sacerdotum scilicet, scribarum atque seniorum populi. Quibus si et Pharisaeos iungimus, quatuor in hac domo angulos invenimus. A regione igitur deserti ventus venit, et quatuor domus angulos concutit, quia ab immundis spiritibus tentatio irruit, et mentes quatuor ordinum, in malitiam persecutionis excitavit. Quae domus corruens, oppressit liberos, quia dum Iudaea in crudelitatem Dominicae persecutionis cecidit, apostolorum fidem desperationis formidine obruit. Teneri enim tantummodo magistrum viderunt, et iam negantes per diversa fugiebant. Et quamvis interna manus eorum spiritum in praescientia ad vitam tenuit, a vita tamen fidei eos interim carnalis timor exstinxit. Qui ergo auctorem suum, Iudae saeviente, reliquerunt, quasi concussis angulis domo eversa necati sunt. Quid autem illo tempore de grege fidelium factum credimus, quo fugisse ipsos etiam arietes scimus? Sed inter haec unus qui nuntiet evadit, quia convaluisse se sermo propheticus, qui haec denuntiaverat, ostendit, dicens de persecutore populo: Dilectus meus in domo mea fecit scelera multa [Ierem. XI, 15]; dicens de bonis praedicatoribus, sed tamen in passione fugientibus: Proximi mei a longe steterunt [Psal. XXXVII, 12]; dicens de cunctis valde formidantibus: Percutiam pastorem, et [Lyr., Bigot., Utic., et dispergentur greges.] dispergentur oves gregis [Zach. XIII, 7] [Matth. XXVI, 31]. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke20.34r bnf2061.49 csg206.106

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik