1 | VERS. 17.---Sed et illo adhuc loquente, venit alius, et dixit: Chaldaei fecerunt tres turmas, et invaserunt camelos, et tulerunt eos, necnon et pueros percusserunt gladio, et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi. |
2 | [52. ] Chaldaei tres turmas facientes Pharisaei, Herodiani et Sadducaei. Cameli, Samaritani, aut Iudaei merae legis litterae adhaerentes.---Quia Chaldaeos interpretari feroces novimus, qui alii Chaldaeorum nomine designantur, nisi persecutionis auctores usque ad apertos clamores malitiae prorumpentes, cum dicunt: Crucifige, crucifige [Marc. III, 6]? Qui de semetipsis tres turmas faciunt, cum se ad proponendas quaestiones Domino Pharisaei, Herodiam et Sadducaei diviserunt. Qui ore quidem Sapientiae victi sunt: sed quia stultos quosdam post se eos traxisse credendum est, factis turmis camelos tulerunt. Unusquisque namque eorum ordo in prava quae sapuit, insipientium corda corrupit; et dum persuadendo ad interitum pertraxit, quasi tortuosas mentes infirmantium ad captivitatem duxit. Praedicante quippe in Samaria Domino, multi ex Samaritanis fuerunt in possessionem eiusdem Redemptoris nostri asciti. Sed nunquid ii qui pro septem viris unius mulieris mortuis, de resurrectionis desperatione Dominum tentant , nequaquam conati sunt credentes Samaritanos a fide reducere, quos constat spem resurrectionis ignorare? Qui dum ex lege nonnulla recipiunt, nonnulla contemnunt, quasi camelorum more, velut mundum animal ruminant, sed ut immundum ungulam nequaquam findunt. Quamvis et eos cameli ruminantes, sed tamen ungulam non findentes, indicant qui in Iudaea iuxta litteram, historiam audierant, sed virtutem eius discernere spiritaliter nesciebant. Quos tribus turmis Chaldaei rapiunt; dum Pharisaei, Herodiani et Sadducaei ab omni sensus rectitudine iniqua persuasione pervertunt. Simulque pueros gladio feriunt, quia etsi qui in populo uti iam ratione poterant, eis ipsi non virtute rationis, sed potestatis auctoritate contraibant; dumque se quasi praepositos imitari a subditis volunt, etsi intelligere aliquid sequentes possunt, ex auctoritate tamen suscepti regiminis eos ad perniciem pertrahunt. A quibus bene solus puer qui nuntiet fugit: quia Pharisaeis, Herodianis, atque Sadducaeis iniqua patrantibus, eos nimirum deserens propheticus sermo convalescit, qui ait: Et tenentes legem nescierunt me . Sequitur: |