2 | [51. ] Ignis oves et pueros Iob consumens, invidiam sacerdotum contra Christum significat. Malos ignis nunc cruciat per livorem, postea per vindictam.---Omnes qui praedicationis officium in synagoga tenuerunt, coelum recte vocati sunt, quia nimirum sapere superna credebantur. Unde et Moyses, cum sacerdotes ac populum ad verba suae admonitionis excitaret, dixit: Attende, coelum, et loquar; et audiat terra verba ex ore meo ; per coelum videlicet signans praepositorum ordinem, per terram vero subditam plebem. Hoc igitur loco coelum, sacerdotes, vel Pharisaeos, vel legis doctores non inconvenienter accipimus, qui ante oculos hominum dum coelestibus officiis inservirent, quasi desuper lucere videbantur. Sed quia ipsi summopere in redemptoris nostri adversitate commoti sunt, quasi ignis de coelo cecidit, dum ad decipiendum imperitum populum, ab his etiam qui vera docere putabantur, flamma invidiae exarsit. Teste quippe Evangelio novimus quod doctrinae veritatis invidentes, opportunitatem Dominicae traditionis exquirebant; sed metuentes populum, quae moliebantur innotescere non audebant. Hinc etiam in eo scriptum est, quod dissuadendis populis dicunt: Nunquid aliquis ex principibus credidit in eum, aut ex Pharisaeis? Sed turba haec quae non novit legem, maledicti sunt . Quid autem in ovibus atque in pueris, nisi innocentes quosque, sed tamen adhuc infirmos, accipimus? qui dum adversitatem Pharisaeorum ac principum tolerare timuerunt, infidelitatis concrematione consumpti sunt. Dicatur ergo: Ignis Dei cecidit de coelo, et tactas oves, puerosque consumpsit, id est, a praepositorum cordibus flamma invidiae corruit, et quidquid boni in plebibus oriebatur, incendit; quia dum mali praepositi suum contra veritatem honorem exigunt, ab omni rectitudine corda sequentium subvertunt. Ubi et bene adiungitur: Et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi; quia dum impletur praedicta causa malitiae, fallaciae interitum evadit sermo prophetiae, qui ait: Et nunc ignis adversarios consumit . Ac si aperte dicat: Malos non solum ignis per vindictam post cruciat, sed nunc etiam per livorem cremat, quia qui post puniendi sunt retributionis supplicio, nunc semetipsos afficiunt invidiae tormento. Puer ergo solus fugiens remeat, et igne periisse oves puerosque denuntiat, dum prophetia Iudaicum populum deserens, vera se dixisse manifestat, quae ait: Zelus apprehendit populum ineruditum. Ac si aperte dicat: Dum verba prophetarum plebs discutere noluit, sed credulitatem suam verbis invidentium dedit, zeli igne periit, quia in alienae invidiae se flamma concremavit. Sequitur: |