monumenta.ch > Gregorius Magnus > 30
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 2, XXIX. <<<     >>> XXXI .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 2, CAPUT XXX [Vet. XXV, Rec. XVIII].

1 VERS. 14, 15.---Nuntius venit ad Iob, qui diceret: Boves arabant, et asinae pascebantur iuxta eos, et irruerunt Sabaei, tuleruntque omnia, et pueros percusserunt gladio, et evasi ego solus, ut nuntiarem tibi.
2 [49. ] Simplices perfectioribus adhaerentes, eorum intellectu pascuntur.---Quid aliud per figuram boves, quam bene operantes; quid aliud asinas, quam quosdam simpliciter viventes accipimus? Quae bene iuxta boves pasci referuntur; quia mentes simplicium etiam cum alta [Ita omnes Mss. nostri. In Edit. Vatic., alta sapere; quod etiam retinuit Gussanvill.. reiecto ad marginem, capere.] capere non possunt, eo magis vicinae sunt, quo et fraterna bona, sua per charitatem credunt; cumque invidere alienis sensibus nesciunt, quasi in pastu se minime dividunt. Simul ergo se asinae cum bobus reficiunt, quia prudentibus coniuncti tardiores, eorum intelligentia pascuntur. Sabaei autem captivantes interpretantur. Et qui alii captivantium nomine, nisi immundi spiritus designantur, qui cunctos quos sibi subiiciunt in infidelitatem captivos ducunt? Qui et pueros gladio feriunt, quia eos tentationis suae graviter iaculis vulnerant, quos necdum iuvenilis constantia liberos vel robustos servat. Qui bene quidem bona incipiunt, sed in ipsa adhuc inchoationis suae teneritudine captivantibus immundis spiritibus substernuntur. Quos gladio hostis percutit, quia aeternitatis desperatione transfigit.
3 [REC. XIX.] [ 50. ] Prophetia, caeteris pereuntibus, in aeternum manet.---Quid est autem hoc quod nuntius venit, qui diceret: Evasi ego solus? Quis est iste nuntius, qui, aliis pereuntibus, solus evadit, nisi propheticus sermo, qui, dum fiunt omnia mala quae praedixit, quasi sanus ad Dominum solus redit? Dum enim vera dixisse de perditorum casu cognoscitur, quasi inter mortuos vixisse monstratur. Hinc est, quod ad Rebeccam in Isaac coniugio deducendam puer mittitur [Genes. XXIV, 9], quia videlicet ad desponsandam Ecclesiam Domino, interposita prophetia famulatur. Sabaeis ergo irruentibus, solus puer qui nuntiaret evasit, quia malignis spiritibus infirmorum mentes in captivitatem ducentibus, sententia prophetiae convaluit; quae eamdem captivitatem praenuntians dicit: Propterea captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam [Isai. V, 13]. Prophetia ergo quasi salvatur, dum captivitas, quam praedixit, ostenditur. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke20.32v bnf2061.46 csg206.102

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik