monumenta.ch > Gregorius Magnus > 29
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 2, XXVIII. <<<     >>> XXX .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 2, CAPUT XXIX.

1 VERS. 13.---Cum autem quadam die filii eius et filiae comederent et biberent vinum in domo fratris sui primogeniti.
2 [18. ] Filius Domini maior Iudaicus populus.---Beati Iob filios ac filias, vel apostolorum ordinem, vel cunctorum fidelium multitudinem diximus designasse. Incarnatus autem Dominus prius ex Iudaea ad fidem paucos elegit, et post sibi multitudinem populi gentilis aggregavit. Quis autem maior Domini filius, nisi Iudaicus accipi populus debet, qui ei dudum datae legis fuerat doctrina generatus: minor autem gentilis populus, qui et in mundi extremitate collectus est? Quia igitur cum Satan utilitati hominum nesciens deserviret, et corruptis persecutorum cordibus licentiam Dominicae passionis expeteret, sancti apostoli necdum aggregandam Deo gentilitatem noverant, et soli Iudaeae fidei arcana praedicabant; cum Satan exiisse a Domino dicitur, filii et filiae in domo fratris primogeniti convivari referuntur. Dictum quippe eis fuerat: In viam gentium ne abieritis [Matth. X, 5]. Post mortem namque resurrectionemque Domini in gentium praedicationem conversi sunt. Unde et in suis Actibus dicunt: Vobis oportebat loqui primum verbum Dei; sed [Plerique Mss., quia repellitis illud, et indignos vos iudicatis.] quia repulistis illud, et indignos vos iudicastis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes [Act. XIII, 46]. Hi itaque filii sponsi, de quibus et eiusdem voce sponsi dicitur: Non ieiunabunt filii sponsi, quandiu cum illis est sponsus [Matth. IX, 15], in domo fratris primogeniti convivantur, quia videlicet adhuc apostoli sacrae Scripturae deliciis in solius Iudaici populi collectione vescebantur.
Gregorius Magnus HOME

bke20.32r bnf2061.45 csg206.101

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik