1 | IBID.---Egressusque est Satan a facie Domini. |
2 | [47. ] Diabolus voti compos factus a facie Domini exit.---Sicut et superius dictum est, Satan a facie Domini exiit, quia ad desiderii sui vota pervenit. Quasi enim ante ipsum erat, dum propter ipsum quae male sitiebat implere non poterat. |