monumenta.ch > Gregorius Magnus > 25
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 2, XXIV. XXIII]. <<<     >>> XXVI .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 2, CAPUT XXV.

1 VERS. 9, 10.---Nonne tu vallasti eum, ac domum eius, universamque substantiam eius per circuitum? Operibus manuum eius benedixisti, et possessio eius crevit in terra.
2 [44. ] Eum humilem videns superbus diabolus, Deum esse dubitavit.---Eum quippe ac domum eius a Deo vallatam dicit; quia tentando eius conscientiam penetrare non potuit. Substantiam eius vallatam asserit, quia electos eius invadere non praesumit. Operibus manuum eius benedixisse Deum, et possessionem eius excrevisse in terra queritur: quia scilicet tabescens videt, quod fides eius in notitiam hominum, praedicantibus apostolis, multiplicatur. Possessio quippe eius crescere dicitur, dum laborantibus praedicatoribus, fidelium quotidie numerus augetur. Haec itaque Satan Deo dixisse est, talia invidendo sensisse. Haec Satan Deo dixisse est, de his tabescendo, doluisse. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke20.32r bnf2061.44 csg206.100

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik