2 | [43. ] Qua ratione Christus simplex, rectus, etc. Diabolo divinitatem suam, ob ea quae passus est, dubiam fecit.---Venit namque inter homines mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus, ad praebendum exemplum vitae hominibus, simplex; ad non parcendum malignis spiritibus, rectus; ad debellandam superbiam, timens Deum; ad detergendam vero in electis suis vitae immunditiam, recedens a malo. De ipso enim per Isaiam principaliter dicitur: Et replebit eum spiritus timoris Domini . Et ipse a malo singulariter recessit: quia facta imitari noluit, quae in hominibus invenit, quoniam attestante Petro: Peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore eius . Sequitur: Respondens Satan ait: Nunquid frustra Iob timet Deum? Nonne tu vallasti eum, ac domum eius, universamque substantiam per circuitum? Operibus manuum eius benedixisti, et possessio illius crevit in terra. Antiquus hostis Redemptorem humani generis, debellatorem suum in mundum venisse cognovit: unde et per obsessum hominem in Evangelio dicitur: Quid nobis, et tibi, Fili Dei? Venisti huc ante tempus torquere nos . Qui tamen prius cum hunc passibilem cerneret, cum posse mortalia perpeti humanitatis videret, omne quod de eius divinitate suspicatus est, ei fastu suae superbiae in dubium venit. Nil quippe nisi superbum sapiens, dum esse hunc humilem conspicit, Deum esse dubitavit. Unde et ad tentationum se argumenta convertit, dicens: Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant . Quia igitur passibilem vidit, non Deum natum, sed Dei gratia custoditum credidit. Unde et nunc inferre perhibetur. |