monumenta.ch > Gregorius Magnus > 23
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 2, XXII. XVII.] <<<     >>> XXIV. XXIII].

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 2, CAPUT XXIII.

1 VERS. 8.---Nunquid considerasti servum meum Iob, quod non sit ei similis in terra?
2 [42. ] Donec veniret Christus de quo rursus explicantur dicta de Iob. Assumpsit humilitatem carnis, sine iniuria maiestatis. Virtutibus suis diaboli superbiam repressit.---Quod Iob interpretetur dolens, paulo ante iam diximus. Dolens vero ipse veraciter per figuram dicitur, qui portare dolores nostros, Propheta attestante, perhibetur. Cui in terra similis non est, quia omnis homo tantummodo homo est, ipse autem Deus et homo. In terra ei similis non [Mss. Norm., quia etsi adoptionis quisque filius . . . . . ut Deus naturaliter esset, accepit. Corb. German., naturaliter esse.] est, quia etsi adoptivus quisque filius ad percipiendam divinitatem proficit, nequaquam tamen ut Deus naturaliter sit accipit. Qui bene etiam servus dictus est, quia formam servi suscipere dedignatus non est. Nec maiestati iniuriam intulit assumpta humilitas carnis; quia et ut servanda susciperet, nec tamen habita permutaret, nec divina humanitate minuit, nec humana divinitate consumpsit; quia etsi per Paulum dicitur: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens [Philipp. II, 6], ei semetipsum exinanisse, est ab invisibilitatis suae magnitudine se visibilem demonstrasse, ut servi forma tegeret hoc quod incircumscripte omnia ex divinitate penetraret. Dei autem ad Satan per figuram dicere est: Nunquid considerasti servum meum Iob? unigenitum filium contra eum in forma servi admirabilem demonstrare. Eo enim, quo illum tantae virtutis in carne innotuit, quasi superbienti adversario, quod dolens consideraret, indicavit. Sed quia bonum quod miraretur intulerat, restat ut ad reprimendam eius superbiam virtutes illius adhuc enumerando subiungat. Sequitur.
Gregorius Magnus HOME

bke20.31v bnf2061.43 csg206.99

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik