monumenta.ch > Gregorius Magnus > 22
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 2, XXI. <<<     >>> XXIII.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 2, CAPUT XXII. [Rec.] XVII.]

1 IBID.---Circuivi terram, et perambulavi eam.
2 [41. ] Diabolus terram circuivit, quia omnes homines circumvenit, et possedit.---Ab Adam quippe, ante adventum Domini, omnes post se gentium nationes traxit. Circuivit terram et perambulavit, quia per corda gentium iniquitatis suae vestigia impressit. Cadens enim a sublimibus humanas mentes iure possedit, quia in culpae suae vinculo volentes astrinxit; tantoque latius in mundo vagatus est, quanto a reatu quisque illius liber per omnia inventus non est. Cui quasi ex potestate mundum circuisse est, nullum hominem qui sibi plene resisteret invenisse. Sed iam Satan redeat, id est, ab effectu suae malitiae vis illum divina constringat, quia iam apparuit in carne qui [Vindocin. et plurimi, qui in peccati contagio. Antiquior Rhem., Corb., Germ. et unus Remig., qui in peccati contagio ex carnis nihil habeat infirmitate. 2 Rhem. et 1 Remig., qui de peccati contagio . . . . nihil habeat. In Mss. Norm. legitur etiam, nihil habeat.] in peccati contagione ex carnis nihil habebat infirmitate. Venit humilis, quem et superbus hostis admiretur; quatenus qui fortia divinitatis eius despexerat, etiam humanitatis eius infirma pertimescat. Unde et mox significatione mirifica, contra eum ipsa humanitatis infirmitas obstupescenda proponitur, ut dicatur:
Gregorius Magnus HOME

bke20.31r bnf2061.42 csg206.98

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik