monumenta.ch > Gregorius Magnus > 20
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 2, XIX . <<<     >>> XXI.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 2, CAPUT XX [Vet. XX, Rec. XV].

1 VERS. 6.---Quadam die cum [1 Vindoc. et Corb., Germ., quadam die cum essent filii Dei coram Domino. Alter, quad. die cum assisterent. Rhem., Remig., German., cum venissent.] venissent filii Dei coram Domino; adfuit inter eos etiam Satan:
2 [34. ] Deus tempora sine tempore disponit.---Discutiendum prius est, cur quadam die factum aliquid coram Domino dicitur, cum apud illum nequaquam cursus temporis, mutatione diei noctisque varietur. Neque enim in ea luce, quae sine accessu ea quae eligit illustrat, et sine recessu ea quae respuit deserit, defectus mutabilitatis venit; quia in semetipsa manendo immutabilis, mutabilia cuncta disponit; sicque in se transeuntia condidit, ut apud se transire nequaquam possint; nec tempus intus in conspectu eius defluit, quod apud nos foras decurrit. Unde fit ut in aeternitate eius fixa maneant ea quae non fixa exterius saeculorum volumina emanant. Cur ergo apud eum dicitur, Quadam die, cui nimirum dies una est aeternitas sua? quam videlicet nec fine claudi, nec initio vidit aperiri Psalmista, cum dicit: Melior est dies una in atriis tuis super millia [Psal. LXXXIII, 11].
3 [35. ] Assuetos temporalibus sensim ad aeterna deducit.---Sed cum Scriptura sacra [Excusi, de temporal. Emendandi ex Mss. et sancti Gregorii scopo; sermo quippe est de aeternis, sed quae non assequantur temporalibus assueti, nisi per temporalia.] temporaliter editis loquitur, dignum est ut verbis temporalibus utatur, quatenus condescendendo levet; et dum de aeternitate aliquid temporaliter narrat, assuetos temporalibus sensim ad aeterna traiiciat; seque bene nostris mentibus aeternitas incognita, dum verbis cognitis blanditur, infundat. Quid autem mirum, si in sacro eloquio incommutabilitatem suam Deus praepropere humanae menti non aperit; quando et resurrectionis suae solemnitate celebrata, quibusdam provectionum accessibus innotuit, incorruptionem corporis, quod resumpsit? Luca quippe attestante [Luc. XXIV, 4] didicimus quod quibusdam se in monumento quaerentibus prius angelos misit; et rursum discipulis de se in via loquentibus ipse quidem, sed non cognoscendus apparuit [Ibid., 15], qui post exhortationis moras, cognoscendum se in panis fractione monstravit; ad extremum vero repente ingrediens, non solum se cognoscibilem, sed etiam palpabilem praebuit. Quia enim infirma adhuc gestabant corda discipuli, in cognitione tanti mysterii [Sic Mss. Corb., Germ., Rhem., Remig. ac Norm. omnes. Editi vero., ita fuerant divina dispensatione.] ista fuerant dispensatione nutriendi, ut paulisper aliquid quaerentes invenirent; invenientes crescerent, et crescentes cognita robustius tenerent. Quia igitur non repente, sed causarum verborumque incrementis, quasi quibusdam ad aeternitatem passibus ducimur, intus apud eum quadam die aliquid factum dicitur, qui ipsa quoque tempora sine tempore contuetur.
4 [Vet. XXI.] [ 36. ] In luce tenebras videt.---An quia etiam Satan adfuit, dum quadam die hoc factum dicitur, indicare sacra Scriptura studuit quia in luce Deus tenebras vidit? Nos quippe uno eodemque contuitu lucem et tenebras intueri non possumus: quia cum in tenebras oculus figitur, lux fugatur; et cum ad lucis se coruscationem verterit, tenebrarum umbra discedit. Illa autem vis, quae cuncta mutabilia immutabiliter videt, quasi in die ei Satan adfuit, quia apostatae angeli tenebras sine obscuritate comprehendit. Nos, ut dictum est, uno eodemque intuitu contemplari non possumus, et quae approbando eligimus, et quae reprobando damnamus: quia cum ad hanc animus vertitur, ab illa cogitatione separatur; cum vero ad illam reducitur, ab hac cui inhaesit removetur.
5 [37. ] Diversa ordinans non est diversus.---Deus vero, quia sine mutabilitate simul cuncta respicit, sine distentione comprehendit, videlicet et bona quae iuvat, et mala quae iudicat, et quae adiuta remunerat, et quae iudicans damnat, in his [2 Rhem. et 1 Remig., quae diviso disponit ordine divisus non est.] quae diverso disponit ordine, diversus non est. In die ergo ei Satan adfuisse describitur, quia lumen aeternitatis eius nulla mutabilitatis fuscatione tangitur; et in hoc, quod ei tenebrae praesentes fiunt, adfuisse inter filios Dei dicitur: quia ea vi iustitiae immundus spiritus penetratur, qua videlicet mundorum spirituum corda complentur; eoque radio luminis iste transfigitur, quo illi ut luceant perfunduntur.
6 [38. ] Deo serviunt angeli boni ad adiutorium, mali ad probationem.---Inter filios Dei adfuit, quia etsi illi Deo ad electorum adiutorium, iste ad probationem servit. Inter filios Dei adfuit, quia etsi ab illis in hac vita laborantibus auxilium pietatis impenditur, iste occultae eius iustitiae nesciendo serviens, ministerium exsequi reprobationis conatur. [Rec. XVI.] Unde bene in libris Regum per prophetam dicitur: Vidi Dominum sedentem super solium suum, et exercitum coeli a dextris et sinistris eius, et dictum est: In quo decipiam [In duobus Rhem. et duobus Remig. scribitur Ahab. Ita etiam in Val. Cl. In Corb. expuncta est lit. c.] Achab, ut ascendat et cadat in Ramoth Galaath? Et dixit alius ita, et alius aliter. Et egressus est unus, et dixit: Ego decipiam Achab. Et dictum est: In quo decipies? Qui respondit, dicens: Egrediar, et ero Spiritus mendax in ore omnium prophetarum eius [III Reg. XXII, 19 seq.]. Quid enim solium Domini, nisi angelicas potestates accipimus, quarum mentibus altius praesidens, inferius cuncta disponit? Et quid exercitus coeli, nisi ministrantium angelorum multitudo describitur? Quid est ergo, quod exercitus coeli a dextris et sinistris eius stare perhibetur? Deus enim, qui ita est intra omnia, ut etiam sit extra omnia, nec dextra, nec sinistra concluditur. Sed dextra Dei, angelorum pars electa; sinistra autem Dei, pars angelorum reproba designatur. Non enim ministrant Deo solummodo boni, qui adiuvent; sed etiam mali, [In quibusdam Edit., maxime in Paris. 1619 et 1640, qui reprobent. Ita etiam in Rom. Sixti V.] qui probent; non solum qui a culpa redeuntes sublevent, sed etiam qui redire nolentes gravent. Nec quod coeli exercitus dicitur, angelorum pars reproba in eo intelligi posse prohibetur. Quas enim suspendi in aere novimus, aves coeli nominamus. Et de eisdem spiritibus Paulus dicit: Contra spiritalia nequitiae in coelestibus [Ephes. VI, 12]. Quorum caput enuntians, ait: Secundum principem potestatis aeris eius [Ephes. II, 2]. A dextra ergo Dei et sinistra angelorum exercitus stat: quia et voluntas electorum spirituum divinae pietati concordat; et reproborum sensus suae malitiae serviens, iudicio districtionis eius obtemperat. Unde et mox fallax spiritus in medium prosiliisse describitur, per quem Achab rex, exigentibus suis meritis, decipiatur. Neque enim fas est credere bonum spiritum fallaciae deservire voluisse, ut diceret: Egrediar, et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum eius. Sed quia Achab rex peccatis praecedentibus dignus erat, ut tali debuisset deceptione damnari: quatenus qui saepe volens ceciderat in culpam, quandoque nolens caperetur ad poenam, occulta iustitia licentia malignis spiritibus datur, ut quos volentes in peccati laqueo strangulant, in peccati poenam etiam nolentes trahant. Quod ergo illic a dextris atque sinistris Dei, exercitus coeli astitisse describitur, hoc hic inter filios Dei Satan adfuisse perhibetur. Ecce a dextris Dei steterunt angeli, quia nominantur filii Dei; ecce a sinistris stant angeli, quia adfuit inter eos etiam Satan.
7 [Vet. XXII.] [ 39. ]Sed quia [In nonnullis, allegorice mysteria indagare, etc.] allegoriae mysteria indagare decrevimus, non inconvenienter accipimus quod in die Dominus Satan vidit, quia vias eius in Sapientiae suae incarnatione corripuit; [Lyr. et Big., quasi enim non vidisse fuit, tandiu, etc.] quasi eum non vidisse fuerit, tandiu pravitatem illius in humani generis perditione tolerasse. Unde et ei divina voce mox dicitur:
Gregorius Magnus HOME

bke20.30r bnf2061.39 csg206.94

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 2, XIX . <<<     >>> XXI.
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 20

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik