2 | [33. ] Iob a murmuratione oris et cordis abstinuit.---Quia tentationum tribulationibus deprehensi, etiam tacito cogitationum motu possumus non loquendo peccare, beato Iob et oris testimonium perhibetur, et cordis. Prius enim dicitur: Non peccavit; et tunc demum subditur: Neque stultum aliquid contra Deum locutus est. Qui enim stultum locutus non est, culpam a lingua compescuit; sed cum praemittitur, Non peccavit, constat quod murmurationis vitium etiam a cogitatione restrinxit. Nec peccavit ergo, nec stulte locutus est, quia nec per conscientiam tacitus tumuit, nec linguam in contumaciam relaxavit. Stulte enim contra Deum loquitur, qui inter divinae animadversionis flagella positus, iustificare semetipsum conatur. Si enim innocentem se asserere superbe audeat, quid aliud quam iustitiam ferientis accusat? Hucusque nos verba historiae transcurrisse sufficiat: iam nunc ad indaganda allegoriae mysteria expositionis se sermo convertat. Sed in hoc quod scriptum est: |