Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 2, CAPUT XVIII .
1 | VERS. 21.---Nudus egressus sum de utero matris meae, nudus revertar illuc. |
2 | [30. ] Temporalia parvi facienda, quod ea aliquando non habuerimus, nec habituri simus.---O quam altae sedi interni consilii praesidet iste, qui scissis vestibus in terra prostratus iacet! Quia enim iudicante Domino, cuncta amiserat, pro servanda patientia illud tempus ad memoriam reduxit, quo necdum ista quae perdidit habebat; ut dum intuetur quod aliquando illa non habuit, dolorem temperet quod amisit. Magna enim consolatio est in rerum amissione, illa tempora ad mentem reducere, quibus nos contigit res quas perdidimus non habuisse. Quia vero omnes nos terra genuit, hanc non immerito matrem vocamus. Unde scriptum est: Grave iugum super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum, usque in diem sepulturae in matrem omnium . Beatus igitur Iob, ut patienter lugeat quod hic amisit, vigilanter attendit qualis huc venerit. Ad augmentum autem servandae patientiae, adhuc solertius inspicit hinc qualis recedit, et dicit: Nudus egressus sum de utero matris meae, nudus revertar illuc. Ac si dicat: Nudum me huc intrantem terra protulit, nudum me hinc exeuntem terra recipiet. [Vet. XVIII.] Qui ergo accepta, sed relinquenda perdidi, quid proprium amisi? [Rec. XIII.] Quia vero consolatio non solum ex consideratione conditionis adhibenda est, sed etiam ex iustitia conditoris, recte subiungit: |
3 | IBID.---Dominus dedit, Dominus abstulit, sicut Domino placuit, ita factum est. |
4 | [31. ] Deus bonis nos spolians, non nostra aufert, sed sua.---Sanctus vir, tentante adversario, cuncta perdiderat; sed tamen sciens, quia contra se Satan tentandi vires, nisi permittente Domino, non habebat, non ait: Dominus dedit, diabolus abstulit; sed: Dominus dedit, Dominus abstulit; fortasse enim fuerat dolendum, si quod conditor dederat hostis abstulisset: at postquam non abstulit nisi ipse qui dedit, sua recepit, non nostra abstulit. Si enim ab illo accipimus, quibus in hac vita utimur, cur doleat quod ipso iudicante exigimur, quo largiente feneramur? Nec aliquando iniustus est creditor, qui dum praefixo reddendi tempore non constrigitur; quando vult, exigit quod feneratur. Ubi et bene subiungitur: Sicut Domino placuit, ita factum est. Cum enim in hac vita ea quae nolumus, patimur, necesse est ut ad eum qui iniustum velle nil potest, studia nostrae voluntatis inclinemus. Magna quippe est consolatio in eo quod displicet, quod illo ordinante erga nos agitur, cui nonnisi iustum placet. Si igitur iusta placere Domino scimus, pati autem nulla, nisi quae Domino placuerint, possumus; iusta sunt cuncta quae patimur, et valde iniustum est, si de iusta passione murmuramus. |
5 | [32. ] Diabolus nos aggrediens, humilitate ac patientia nostra confoditur.---Sed quia orator fortis quomodo assertionem partis suae contra adversarium allegavit, audivimus; nunc quomodo in orationis suae termino iudicem benedicendo laudet audiamus. Sequitur: Sit nomen Domini benedictum. Ecce omne quod rectum sensit, Domini benedictione conclusit; ut hinc adversarius inspiciat, et ad poenam suam victus erubescat, quia ipse Domino contumax etiam in beatitudine conditus exstitit, cui homo hymnum gloriae etiam percussus dicit. [Vet. XIX.] Intuendum vero est, quia hostis noster tot nos iaculis percutit, quot tentationibus affligit. Quotidie namque in acie stamus, quotidie tentationum eius tela excipimus. Sed et nos contra illum iacula mittimus, si confossi tribulationibus, humilia respondemus. Beatus igitur Iob percussus damno rerum, percussus morte filiorum, quia vim doloris vertit in laudem conditoris, dicens: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est; sit nomen Domini benedictum; superbum hostem humilitate perculit, crudelem patientia stravit. Nec credamus, quod bellator noster accepit vulnera, et non inflixit. Quot enim voces patientiae in Dei laudem percussus reddidit, quasi tot in adversarii pectore iacula intorsit, et acriora valde quam sustinuit infixit. Afflictus enim terrena perdidit, sed afflictionem humiliter sustinens coelestia multiplicavit. Sequitur: |