monumenta.ch > Gregorius Magnus > 17
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 2, XVI . <<<     >>> XVIII .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 2, CAPUT XVII [Rec. XI].

1 VERS. 20.---Tunc surrexit Iob, et scidit vestimenta sua, et tonso capite corruens in terram adoravit.
2 [28. ] Flagella Dei aut non sentire, aut nimis, vitium est.---Nonnulli magnae constantiae philosophiam putant, si disciplinae asperitate correpti, ictus [Apud Gussanv., mendose, verborum.] verberum doloresque non sentiant. Nonnulli vero tam nimis percussionum flagella sentiunt, ut immoderato dolore commoti, etiam in excessum linguae dilabantur. Sed quisquis veram tenere philosophiam nititur, necesse est ut inter utraque gradiatur. Non est enim pondus verae virtutis, insensibilitas cordis: quia et valde insana per stuporem membra sunt, quae et incisa [Coc. et seq. Ed., sentire dolorem, repugnantibus Mss.] dolore nequaquam possunt. Rursus virtutis custodiam deserit, qui dolorem verberum ultra quam necesse est sentit; quia dum nimia afflictione cor tangitur, usque ad impatientiae contumelias excitatur, et qui per flagella corrigere malefacta debuerat, agit ut nequitia per flagellum crescat. Contra insensibilitatem quippe percussorum per prophetam dicitur: Percussisti eos, nec doluerunt; attrivisti eos, et renuerunt accipere disciplinam [Ierem. V, 3]. Contra pusillanimitatem percussorum per Psalmistam dicitur: In miseriis non subsistent [Psal. CXXXIX 11]. In miseriis namque subsisterent, si aequanimiter adversa tolerarent. At postquam mente inter flagella corruunt, quasi inter illatas miserias subsistendi constantiam perdunt.
3 [Vet XVII.] [ 29. ] Iob utrumque cavit. Mos nutriendi vel abscidendi capillos tempore afflictionis.---Beatus itaque Iob, quia verae philosophiae regulam tenuit, contra utraque mira se aequitatis arte servavit; ut nec [Particulam quasi removimus, auctoritate Mss Reg., Corb. G., etc.] dolorem non sentiens, flagella sperneret; nec rursum ultra modum dolorem sentiens, contra iudicium flagellantis insaniret. Cunctis enim rebus perditis, cunctis liberis amissis, surrexit, scidit vestimenta sua, et tonso capite corruens in terram, adoravit. Quod vestimenta scidit, quod tonso capite in terram corruit, monstrat nimirum quia flagelli dolorem sensit. Quod vero adiicitur, adoravit, aperte ostenditur, [Duo Rhem. cum uno Remig., quia per flagella.] quia et in dolore positus contra flagellantis iudicium non excessit. Nec omnino ergo non motus est, ne Deum ipsa insensibilitate contemneret; nec rursum omnino motus est, ne nimis dolendo peccaret. Sed quia duo sunt praecepta charitatis, Dei videlicet amor, et proximi; ut dilectionem proximi exsolveret, impendit filiis luctum; ne dilectionem Dei desereret, explevit inter gemitus [Corb. Germ., adorationem; sic etiam olim lectum in Utic.] orationem. Solent nonnulli in prosperis Deum diligere, in adversis autem positi flagellantem minus amare. Beatus autem Iob per hoc, quod motus exterius exhibuit, ostendit quia flagella patris agnovit; per hoc autem, quod adorando humilis mansit, ostendit quia amorem patris nec in dolore deseruit. Ne igitur superbus esset non sentiens, in percussione corruit; ne autem se ferienti extraneum faceret, ad hoc corruit ut adoraret. Mos autem veterum fuit, ut quisquis speciem sui corporis capillos nutriendo servaret, eos tempore afflictionis abscideret; et rursum qui tranquillitatis tempore capillos abscideret, eos in ostensione afflictionis enutriret. Beatus itaque Iob tranquillitatis tempore capillos servasse ostenditur, cum ad doloris usum caput totondisse memoratur; quatenus cum in cunctis eum rebus manus superna percuteret, etiam sponte illum poenitentiae species diversa fuscaret. Sed iste exutus rebus, filiis orbatus, qui vestimenta scidit, qui caput totondit, qui in terram corruit, quid dicat, audiamus.
Gregorius Magnus HOME

bke20.28v bnf2061.36 csg206.89

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik