Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 2, CAPUT XVI .
1 | VERS. 18, 19.---Loquebatur ille, et ecce alius intravit, et dixit: Filiis tuis et filiabus vescentibus et bibentibus vinum in domo fratris sui primogeniti, repente ventus vehemens irruit a regione deserti, et concussit quatuor angulos domus, quae corruens oppressit liberos tuos, et mortui sunt, et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi. |
2 | [25. ] Ad odium Dei provocare conatur.---Qui uno vulnere non prosternitur, idcirco bis, terque percutitur, ut usque ad intima quandoque feriatur. Nuntiata itaque fuerat adversitas de Sabaeis, nuntiata divina animadversio per ignem de coelo, nuntiatur ab hominibus iterum camelorum raptus, caedesque puerorum, et divinae indignationis ira repetitur, dum ventus irruens concussisse domus angulos, atque exstinxisse liberos indicatur. Quia enim notum est, quod absque superno nutu moveri elementa non possint, latenter infertur quod ipse contra illum elementa moverit, qui moveri permisit; quamvis Satan semel accepta a Domino potestate ad usum suae nequitiae etiam elementa concutere praevalet. Nec movere debet, si spiritus de summis proiectus turbare in ventos aerem potuit; cum nimirum constet quia et damnatis in metallum, ad usum aqua et ignis servit. Quaesitum est igitur ut nuntiarentur mala, quaesitum ut multa, quaesitum ut subita. Sed cum prius adversa nuntiavit, tranquillo adhuc pectori quasi sanis membris vulnus inflixit; cum vero percussum cor feriendo repetiit, ut ad impatientiae verba compelleret, super vulnera vulnus irrogavit. |
3 | [26. ] Plagae Iob subitae et multiplices.---Intuendum vero est quam callide curavit hostis antiquus, non tam iactura rerum sancti viri patientiam rumpere, quam ipso ordine nuntiorum. Qui studens prius parva, et post nuntiare maiora, in extremo filiorum mortem intulit, ne vilia pater rei familiaris damna duceret, si illa iam orbatus audiret; et minus percuteret rerum amissio, praecognita morte filiorum, quia videlicet nulla esset haereditas, si illos prius subtraheret qui servabantur haeredes. Sed a minimis incipiens, in ultimum graviora nuntiavit; ut dum gradatim deteriora cognosceret, in eius corde doloris locum omne vulnus inveniret. Notandum quam callide tot malorum pondera, et divisa, et subita nuntiantur, ut et repente, et particulatim crescens, in audientis corde sese dolor ipse non caperet; et tanto ardentius in blasphemiam accenderet, quanto subitis ac multiplicibus nuntiis in se angustius aestuaret. |
4 | [27. ] Praepositis voluptati servientibus, subditis frena laxantur. In conviviis etiam moderatis locum diabolus invenit.---Sed neque hoc neglecte praetereundum puto, quod filii in maioris fratris domo convivabantur, cum pereunt. Dictum namque est superius, quod convivia peragi sine culpa vix possunt. Ut ergo nostra, non illorum loquamur, sciendum nobis est quia quod a minoribus voluptuose agitur, maiorum disciplina cohibetur; cum vero maiores ipsi voluptati deserviunt, nimirum minoribus lasciviae frena laxantur. Quis enim sub disciplinae se constrictione retineat, quando et ipsi, qui ius constrictionis accipiunt, sese voluptatibus relaxant? Dum ergo in maioris fratris domo convivantur, pereunt, quia tunc contra nos hostis vehementius vires accipit, quando et ipsos qui pro custodia disciplinae praelati sunt laetitiae servire cognoscit. Tanto enim licentius ad feriendum occupat, quanto et hi qui intercedere pro culpis poterant voluptati vacant. Absit autem ne tanti viri filios per conviviorum studia ingurgitando ventri vacasse suspicemur; sed tamen veraciter novimus quia etsi per disciplinae quisque custodiam necessitatis metas edendo non transit, accensa tamen mentis intentio inter convivia torpescit; et minus in quanto sit tentationum bello considerat, quae se per securitatem relaxat. In die ergo primi fratris filios obruit, quia antiquus hostis in minorum morte subversionis aditum per negligentiam maiorum quaerit. Sed quia quantis nuntiorum iaculis sit percussus, agnovimus; vir fortis noster, qualis inter vulnera consistat, audiamus. Sequitur: |