monumenta.ch > Gregorius Magnus > 13
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 2, XII . <<<     >>> XIV .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 2, CAPUT XIII [Rec. IX].

1 VERS. 13, 14, 15.---Cum autem quadam die filii et filiae eius comederent, et biberent vinum in domo fratris sui primogeniti, nuntius venit ad Iob, qui diceret: Boves arabant, et asinae pascebantur iuxta eos, et irruerunt Sabaei, tuleruntque omnia, et pueros percusserunt gladio, et evasi ego solus, ut nuntiarem tibi.
2 [22. ] Diabolus tentandi tempora eligit.---Notandum quae tempora tentationibus congruant. Tunc quippe diabolus tentandi tempus elegit, quando beati Iob filios in convivio invenit. Neque enim solummodo intuetur hostis quid faciat, sed etiam quando faciat. Nam quamvis potestatem acceperit, aptum tamen [Antiquior Rhem. et Germ., ad submersionem; ita etiam antiq. Compend. Val Cl., Belvac.] ad subversionem tempus exquisivit; ut videlicet nobis Deo dispensante proderetur, quia praenuntia tribulationis est laetitia satietatis. Intuendum vero est, quam callide ipsa damna, quae illata sunt, nuntiantur. Non enim dicitur, boves [Vindocin., a Sabaeis ablatae sunt; sed quae ablatae sunt. Ita S. Michaelis et alii.] a Sabaeis ablati sunt: sed qui ablati sunt, boves arabant; ut videlicet memorato fructu operis, causa crescat doloris. Unde et apud Graecos non solum asinae, sed fetae asinae raptae referuntur; ut dum minima animalia audientis animum minus ex sui qualitate percuterent, amplius ex fecunditate vulnerarent. Et quia eo magis adversa animum feriunt, quo cum multa sunt, etiam subita nuntiantur, aucta est mensura gemituum, etiam [Sic legimus in Mss. Rhem., Remig., Corb., Germ., Compend., Val Cl. Eadem voce tanquam neutrius generis utetur Gregorius, lib. VIII, cap. olim 7, nunc cap. 11, n. 27, nullum adhuc mortis articulum irrumpit. Hic autem variant Edit. Paris. 1495. Habet etiam, particula. Edit. Basil. 1514, etiam per auricula. Reliq., per particulam, vel per particulas.] per articula nuntiorum. Nam sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke20.27r bnf2061.33 csg206.85

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik