monumenta.ch > Gregorius Magnus > 12
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 2, XI . <<<     >>> XIII .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 2, CAPUT XII [Vet. XII, Rec. VIII].

1 IBID.---Egressusque est Satan a facie Domini.
2 [20. ] Deus est intra et extra omnia, supra et infra omnia.---Quid est quod Satan a facie Domini egressus dicitur? Quo enim exitur ab eo qui ubique est? Hinc namque ait: Coelum et terram ego impleo [Ier. XXIII, 24]. Hinc est, quod Sapientia illius dicit: Gyrum coeli circuivi sola [Eccli. XXIV, 8]. Hinc de eius Spiritu scriptum est: Spiritus Domini implevit orbem terrarum [Sap. I, 7]. Hinc est quod Dominus iterum dicit: Coelum mihi sedes est, terra autem scabellum pedum meorum [Isai. LXVI, 1]. Rursumque de eo scriptum est: Coelum metitur palmo et omnem terram pugillo concludit [Isa. XL, 12]. Sedi quippe, cui praesidet, interior [Mss. Corb. et Germ., et superior manet.] et exterior manet. Coelum palmo metiens, et terram pugillo concludens ostenditur, quod ipse sit circumquaque cunctis rebus, quas creavit, exterior. Id namque quod interius concluditur, a concludente exterius continetur. Per sedem ergo, cui praesidet, [In Mss. Corb., Germ. et plurimis, deest, intelligitur, et sic legitur: Per sedem ergo cui praesidet, esse interius supraque; per pugillum quo continet, esse exterius subterque signatur.] intelligitur esse interius supraque; per pugillum, quo continet, esse exterius subterque signatur. Quia enim ipse manet intra omnia, ipse extra omnia, ipse supra omnia, ipse infra omnia; et superior est per potentiam, et inferior per sustentationem; exterior per magnitudinem, et interior per subtilitatem: sursum regens, deorsum continens; extra circumdans, interius penetrans; nec alia ex parte superior, alia inferior, aut alia ex parte exterior, atque ex alia manet interior: sed unus idemque totus ubique praesidendo sustinens, sustinendo praesidens, circumdando penetrans, penetrando circumdans; unde superius praesidens, inde inferius sustinens; et unde exterius ambiens, inde interius replens: sine inquietudine superius regens, sine labore inferius sustinens; interius sine extenuatione penetrans, exterius sine extensione circumdans. Est itaque inferior et superior sine loco; [Rhem., Remig., Vindocin., Corb., Germ., etc., habent, est amplus sine latitudine, est subtilis, etc.] est amplior sine latitudine, est subtilior sine extenuatione.
3 [21. ] A facie Domini exit Satan, cum ad desiderii sui effectum venit.---Quo igitur exitur ab eo, qui dum per molem corporis nusquam est, per incircumscriptam substantiam nusquam deest? Sed quandiu Satan pressus maiestatis potentia, appetitum suae malitiae exercere non valuit, quasi ante faciem Domini stetit. [Vet. XIII.] A facie autem Domini exiit; quia relaxatus divinitus ab internae retentionis angustia, ad sui desiderii effectum venit. A facie Domini exiit, quia diu vinculis disciplinae religata quandoque voluntas noxia ad opus processit. Cum enim, sicut dictum est, id quod voluit implere non valuit, quasi ante faciem Domini stetit; quia illum ab effectu malitiae superna dispensatio coactavit. Sed a facie eius exiit, quia potestatem tentationis accipiens, ad malitiae suae vota pervenit. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke20.26v bnf2061.32 csg206.84

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik