monumenta.ch > Gregorius Magnus > 11
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 2, X . <<<     >>> XII .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 2, CAPUT XI [Vet. XI, Rec. VII].

1 VERS. 12.--- [Gussanv. hic praefigit: Dixit ergo Dominus ad Satan, quod abest à Cod. tum excusis, tum manu exaratis.] Ecce universa, quae habet, in manu tua sunt: tantum in eum ne extendas manum tuam.
2 [19. ] Deus tentatori alia permittit, alia negat.---Consideranda est in verbis Domini dispensatio sanctae pietatis, quomodo hostem nostrum permittit, et retinet; relaxat, et refrenat. Alia ad tentandum dat [In Edit. per interpolationem legitur, alia ad affligendum, sed; sane praeter fidem Mss. et Greg. propositum, qui duo hic, non tria probanda suscipit, scilicet hostem nostrum et relaxari et retineri. Relaxatur cum permittitur tentare; retinetur, cum haec potestas certis conditionibus ligatur.], sed ab aliis religat. Universa quae habet, in manu tua sunt, tantum in eum ne extendus manum tuam. Substantiam prodit, sed tamen corpus eius protegit, quod quidem postmodum tentatori traditurus est; sed tamen non simul ad omnia relaxat hostem, ne undique feriens frangat civem. Mala enim cum multa electis eveniunt, mira conditoris gratia ex tempore dispensantur; ut quae coacervata perimerent, possint divisa tolerari. Hinc Paulus ait: Fidelis Deus, qui non patietur vos tentari [Rhem., Remig., Norm., supra quam potestis.] supra id quod potestis, sed faciet cum tentatione etiam exitum, ut possitis sustinere [I Cor. X, 13]. Hinc David ait: Proba me, Domine, et tenta me [Psal. XXV, 2]. Ac si aperte dicat: Prius vires inspice, et tunc ut ferre valeo, tentari permitte. Hoc tamen quod dicitur: Ecce universa, quae habet, in manu tua sunt, tantum in eum ne extendas manum tuam, intelligi et aliter potest, quia fortem quidem pugnatorem suum Dominus noverat, sed tamen dividere ei certamina contra hostem volebat; ut quamvis robusto bellatori victoria in cunctis suppeteret, prius tamen de uno certamine hostis ad Dominum victus rediret: tuncque ei aliud iterum vincendo concederet, quatenus fidelis famulus eo mirabilius victor existeret, quo victus hostis se contra illum iterum ad nova bella repararet. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke20.26v bnf2061.31 csg206.83

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik