monumenta.ch > Gregorius Magnus > 10
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 2, IX. <<<     >>> XI .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 2, CAPUT X [Rec. VI].

1 VERS. 11.---Sed extende paululum manum tuam, et tange cuncta quae possidet, nisi in faciem benedixerit tibi.
2 [16. ] Diabolus nihil nisi Deo permittente potest.---Cum sanctum virum Satan tentare appetit, et tamen Domino, ut manum suam extendere debeat, dicit; valde notandum est quia feriendi vires nec ipse sibi tribuit, qui contra auctorem omnium singulariter superbit. Scit namque diabolus, quia quodlibet agere ex semetipso non sufficit, quia nec per semetipsum in eo quod est spiritus existit. Hinc est quod in Evangelio expellenda de homine legio dicebat: Si eiicis nos, mitte nos in gregem porcorum [Matth. VIII, 31]. Qui enim per semetipsum ire in porcos non poterat, quid mirum si sine auctoris manu, sancti viri domum contingere non valebat?
3 [Vet. X.] [ 17. ] Diaboli voluntas mala, sed potestas iusta.---Sciendum vero est quia Satanae voluntas semper iniqua est, sed nunquam potestas iniusta: quia a semetipso voluntatem habet, sed a Domino potestatem. Quod enim ipse facere inique appetit, hoc Deus fieri nonnisi iuste permittit. Unde bene in libris Regum dicitur: Spiritus Domini malus irruebat in Saul [I Reg. XVIII, 10]. Ecce unus idemque spiritus, et Domini appellatur, et malus: Domini videlicet per licentiam potestatis iustae, malus autem per desiderium voluntatis iniustae. Formidari ergo non debet, qui nihil nisi permissus valet. Sola ergo vis illa timenda est, quae cum hostem saevire permiserit, ei ad usum iusti iudicii, et iniusta illius voluntas servit. Paululum vero manum postulat extendi; quia exteriora sunt quae expetit conteri. Neque enim Satan facere se aliquid multum putat, nisi cum in anima sauciat, ut ab illa patria feriens revocet, a qua ipse longe, telo suae superbiae prostratus iacet.
4 [18. ] Facies Dei respectus gratiae.---Sed quid est quod ait: Nisi in faciem benedixerit tibi? Nos nempe quod amamus respicimus; quod vero aversari volumus, ab eo faciem declinamus. Quid itaque Dei facies, nisi respectus eius gratiae [Editi, perhibetur. Mss., adhaeremus.] praebetur intelligi? Ait ergo: Extende paululum manum tuam, et tange cuncta quae possidet, nisi in faciem benedixerit tibi. Ac si aperte dicat: Ea quae dedisti subtrahe; nam si accepta perdiderit, respectum tuae gratiae, ablatis rebus temporalibus, non requiret. Si enim ea in quibus delectatur non habuerit, favorem tuum etiam maledicendo contemnet. Cuius petitione callida nequaquam provocata Veritas vincitur, sed ad deceptionem suam hosti conceditur, quod fideli famulo ad augmentum muneris suffragetur. Unde mox subditur:
Gregorius Magnus HOME

bke20.26r bnf2061.30 csg206.82

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik