monumenta.ch > Gregorius Magnus > 9
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 2, VIII . <<<     >>> X .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 2, CAPUT IX.

1 VERS. 9, 10.---Nunquid frustra Iob timet Deum? Nonne tu vallasti eum ac domum eius, universamque substantiam per circuitum? Operibus manuum eius benedixisti, et possessio illius crevit in terra.
2 [15. ] Ex prosperis et ex adversis tentat.---Ac si aperte dicat: Qui tot bona in terra recepit, quid mirum est, si pro eis se innocenter gerit? Innocens vere esset, si bonus inter adversa persisteret. Cur autem magnus dicitur, quem merces sui uniuscuiusque operis tanta rerum multiplicitate comitatur? Astutus quippe adversarius, cum sanctum virum inter prospera bene egisse considerat, reprobare apud iudicem per adversa festinat. Unde recte in Apocalypsi voce angelica dicitur: Proiectus est accusator fratrum nostrorum, qui accusabat illos ante conspectum Dei nostri die ac nocte [Apoc. XII, 10]. [Vet. IX.] Scriptura autem sacra saepe diem pro prosperis, noctem autem pro adversis ponere consuevit. In die ergo et nocte accusare non desinit, quia modo nos in prosperis, modo in adversis accusabiles ostendere contendit. In die accusat, cum prosperis male nos uti insinuat. In nocte accusat, cum in adversis nos non habere patientiam demonstrat. Beatum ergo Iob quia necdum flagella attigerant, quasi adhuc unde in nocte accusare posset, omnino non habebat. Quia vero in prosperis magna [Corb., Germ., Rhem., Remig., Ebroic. et caeteri Norm., magna sanitate.] sanctitate viguerat, pro eisdem prosperis bona illum egisse simulabat: versuta assertione mentiens quod non ad usum Domini substantiam possideret, sed ad usum substantiae Dominum coleret. Sunt enim nonnulli qui ut fruantur Deo, dispensatorie utuntur hoc saeculo. Et sunt nonnulli qui ut fruantur hoc saeculo, transitorie uti volunt Deo. Cum igitur bona divini muneris narrat, putat quod facta fortis operarii leviget; ut cuius vitam reprehendere de operibus non valet, eius mentem quasi ex cogitationibus [Ita Mss. Anglicani et alii. At Edit. Gilot., Rom., Sixti V, et plurimae habent addiscat. Verbum addicit, ut significat condemnat, est Gregorio familiare. Eodem quoque sensu non raro reperitur in scriptoribus sacris sive antiquioribus sive posterioribus. Ambrosius, lib. I, de Virgin., de sanctae Agnetis carnifice: cerneres trepidare carnificem, quasi ipse addictus fuisset: Bernardus, lib. II de Consid., cap. 14: inde innocentium frequens addictio.] addicat; mentiens quod non amori Domini, sed temporalis prosperitatis appetitioni servierit omne, quod innocue exterius vixit. Vires ergo beati Iob nesciens, sed tamen unumquemque adversis probari verius sciens, tentandum hunc expetit; ut qui per diem prosperitatis inoffenso gressu incesserat, saltem in nocte adversitatis impingeret, et ante laudatoris sui oculos offensione impatientiae prostratus iaceret. Unde subiungit:
Gregorius Magnus HOME

bke20.25v bnf2061.29 csg206.80

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik