Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 2, CAPUT VIII .
1 | VERS. 8.---Considerasti servum meum Iob, quod non sit similis ei super terram, vir simplex et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo? |
2 | [13. ] Dei diabolique pugna, cuius materia Iob fuit.---Praecedenti iam sermone tractatum est, quia diabolus non contra Iob, sed contra Deum certamen proposuit; materia vero certaminis beatus Iob in medio fuit. Et si in sermonibus suis dicimus Iob inter flagella deliquisse, quod sentire nefas est, Deum dicimus in sua propositione perdidisse. Nam ecce et in hoc loco intuendum est, quia non prius diabolus beatum Iob a Domino petiit, sed eum Dominus in diaboli despectum laudavit. Et nisi in sua iustitia permansurum nosset, non utique pro illo proponeret. Nec periturum in tentatione concederet, de quo ante tentationem, ex Dei laudibus, in tentatoris mente invidiae fuerant faces excitatae. |
3 | [14. ] Quam astute quaerat diabolus unde nos accuset.---Sed antiquus adversarius cum quae accuset mala, non invenit, ipsa ad malum inflectere bona quaerit. Cumque de operibus vincitur, ad accusandum verba nostra perscrutatur. Cum nec in verbis accusationem reperit, intentionem cordis fuscare contendit; tanquam bona facta bono animo non fiant, et idcirco perpendi a iudice bona non debeant. Quia enim fructus arboris esse et in aestu virides conspicit, quasi vermem ponere ad radicem quaerit. Nam dicit: |