Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 2, CAPUT VII .
1 | VERS. 8.---Nunquid considerasti servum meum Iob, quod non sit ei similis in terra, homo simplex et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo? |
2 | [8. ] Variae Dei spirituumque locutiones.---Hoc quod divina voce beatus Iob simplex et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo dicitur, quia subtiliter membratimque supra exposuimus, replicare quae diximus devitamus; ne dum discussa repetimus, tardius ad indiscussa veniamus. [Vet. V.] Hoc ergo nobis est solerter intuendum, quid sit, quod vel ad Satan loqui Dominus dicitur, vel quod Satan Domino respondere perhibetur. Discutienda quippe est quaenam sit ista locutio. Neque enim vel a Domino, qui summus atque incircumscriptus est spiritus, vel a Satan, qui nulla est carnea natura vestitus, humano modo aereus flatus folle ventris attrahitur, ut per organum gutturis, vocis expressione reddatur. Sed dum naturae invisibili natura incomprehensibilis loquitur, dignum est ut mens nostra qualitatem corporeae locutionis excedens, ad sublimes atque incognitos modos locutionis intimae suspendatur. Nos namque ut ea quae sentimus intrinsecus extrinsecus exprimamus, haec per organum gutturis, per sonum vocis eiicimus. Alienis quippe oculis intra secretum mentis, quasi post parietem corporis stamus; sed cum manifestare nosmetipsos cupimus, quasi per linguae ianuam egredimur, ut quales sumus intrinsecus ostendamus. Spiritalis autem natura non ita est, quae ex mente et corpore composita dupliciter non est. Sed rursus sciendum est quia ipsa etiam natura incorporea cum loqui dicitur, eius locutio nequaquam una atque eadem qualitate formatur. Aliter enim loquitur Deus ad angelos, aliter angeli ad Deum; aliter Deus ad sanctorum animas, aliter sanctorum animae ad Deum; aliter Deus ad diabolum, aliter diabolus ad Deum. |
3 | [9. ] Aliter Deus loquitur ad angelos.---Nam quia spiritali naturae ex corporea oppositione nihil obstat, loquitur Deus ad angelos sanctos eo ipso, quo eorum cordibus occulta sua invisibilia ostentat: ut quidquid agere debeant, in ipsa contemplatione veritatis legant, et velut quaedam praecepta vocis sint ipsa gaudia contemplationis. Quasi enim audientibus dicitur, quod videntibus inspiratur. Unde cum eorum cordibus, Deus contra humanam superbiam, animadversionem ultionis infunderet, dixit: Venite descendamus, et confundamus ibi linguam eorum . Dicitur eis qui adhaerent, Venite; quia nimirum hoc ipsum nunquam a divina contemplatione decrescere, in divina contemplatione semper accrescere est; et nunquam corde recedere, quasi quodam stabili motu est semper venire. Quibus et dicit: Descendamus et confundamus linguam eorum. Ascendunt angeli, in eo quod creatorem conspiciunt. Descendunt angeli, in eo quod creaturam sese in illicitis erigentem examine districtionis premunt. Dicere ergo Dei est: Descendamus et confundamus linguam eorum, in seipso eis hoc, quod recte agatur ostendere, et per vim internae visionis, eorum mentibus exhibenda iudicia occultis motibus inspirare. |
4 | [10. ] Aliter angeli ad Deum.---Aliter loquuntur angeli ad Deum, sicut et per Ioannis Apocalypsim dicunt: Dignus est Agnus, qui occisus est, accipere virtutem, et divinitatem, et sapientiam . Vox namque angelorum est in laude conditoris, ipsa admiratio intimae contemplationis. Virtutis divinae miracula obstupuisse, dixisse est, quia excitatus cum reverentia motus cordis, magnus est ad aures incircumscripti spiritus clamor vocis. Quae vox se quasi per distincta verba explicat, dum sese per innumeros modos admirationis format. Deus ergo angelis loquitur, cum eis voluntas eius intima videnda manifestatur. Angeli autem loquuntur Domino, cum per hoc, quod super semetipsos respiciunt, in motum admirationis surgunt. |
5 | [Vet. VI.] Aliter Deus ad sanctorum animas, et illae ad Deum.---Aliter Deus ad sanctorum animas, aliter sanctorum animae loquuntur ad Deum. Unde et in Ioannis Apocalypsi rursum dicitur: Vidi subter altare animas interfectorum propter verbum Dei, et propter testimonium quod habebant; et clamabant voce magna dicentes: Usquequo, Domine, sanctus et verus, non iudicas et vindicas sanguinem nostrum de his qui habitant in terra? Ubi illico adiungitur, Datae sunt illis singulae stolae albae, et dictum est illis, ut requiescerent tempus adhuc modicum, donec impleatur numerus conservorum et fratrum eorum. Quid est enim animas vindictae petitionem dicere, nisi diem extremi iudicii, et resurrectionem exstinctorum corporum desiderare? Magnus quippe earum clamor, magnum est desiderium. Tanto enim quisque minus clamat, quanto minus desiderat; et tanto maiorem vocem in aures incircumscripti spiritus exprimit, quanto se in eius desiderium plenius fundit. Animarum igitur verba ipsa sunt desideria. Nam si desiderium sermo non esset, Propheta non diceret: Desiderium cordis eorum audivit auris tua . Sed cum aliter moveri soleat mens quae petit, aliterque quae petitur, et sanctorum animae ita in interni secreti sinu Deo inhaereant, ut inhaerendo requiescant; quomodo dicuntur petere, quas ab interna voluntate constat nullatenus discrepare? quomodo dicuntur petere, quas et voluntatem Dei certum est, et ea quae futura sunt, non ignorare? Sed in ipso positae, ab ipso aliquid petere dicuntur, non quo quidquam desiderent, quod ab eius voluntate, quem cernunt, discordat: sed quo mente ardentius inhaerent, eo etiam de ipso accipiunt, ut ab ipso petant, quod eum facere velle noverunt. De ipso ergo bibunt, quod ab ipso sitiunt; et modo nobis adhuc incomprehensibili, in hoc, quod petendo esuriunt, praesciendo satiantur. Discordarent ergo a voluntate conditoris, si quae eum vident velle, non peterent; eique minus inhaererent, si volentem dare, desiderio pigriori pulsarent. Quibus responsum divinitus dicitur: Requiescite tempus adhuc modicum, donec compleatur numerus conservorum et fratrum vestrorum. Desiderantibus animabus, Requiescite tempus adhuc modicum, dicere, est inter ardorem desiderii ex ipsa praescientia solatium consolationis aspirare; ut et animarum vox sit hoc, quod amantes desiderant; et respondentis Dei sermo sit hoc, quod eas retributionis certitudine inter desideria confirmat. Respondere ergo eius est, ut collectionem fratrum exspectare debeant, eorum mentibus libenter exspectandi moras infundere; ut cum carnis resurrectionem appetunt, etiam ex colligendorum fratrum augmento gratulentur. |
6 | [Vet. VII.] [ 12. ]Aliter Deus ad diabolum, et ille ad Deum. Aliter Deus loquitur ad diabolum, aliter diabolus ad Deum. Loqui enim Dei est ad diabolum, vias eius ac negotia animadversione occultae districtionis increpare, sicut hic dicitur: Unde venis? Diaboli autem ei respondere, est omnipotenti maiestati eius nihil posse celare. Unde hic ait, Circuivi terram, et perambulavi eam. Quasi enim dicere eius est quid egerit, scire quod actus suos illius oculis occultare non possit. Sciendum vero est, quia sicut hoc loco discimus, quatuor modis loquitur Deus ad diabolum; tribus modis diabolus ad Deum. Quatuor modis loquitur Deus ad diabolum; quia et iniustas vias eius arguit, et electorum suorum contra illum iustitiam proponit, et tentandam eorum innocentiam ei concedendo permittit, et aliquando eum, ne tentare audeat, prohibet. Iniustas enim vias eius redarguit, sicut iam dictum est: Unde venis? Electorum suorum contra illum iustitiam proponit, sicut ait: Considerasti servum meum Iob, quod non sit ei similis super terram? Tentandam eorum innocentiam concedendo permittit, sicut dicit: Ecce universa quae habet in manu tua sunt. Rursumque eum a tentatione prohibet, cum dicit: Tantum in eum ne extendas manum tuam. Tribus autem modis loquitur diabolus ad Deum, cum vel vias suas insinuat, vel electorum innocentiam fictis criminibus accusat, vel tentandam eamdem innocentiam postulat. Vias quippe suas insinuat, qui ait: Circuivi terram, et perambulavi eam. Electorum innocentiam accusat, qui dicit: [Vers. 9, 10] Nunquid frustra Iob timet Deum? Nonne tu vallasti eum, ac domum eius, universamque substantiam per circuitum? Tentandam eamdem innocentiam postulat, cum dicit: Extende manum tuam, et tange cuncta quae possidet, nisi in faciem benedixerit tibi. Sed dicere Dei est, Unde venis? sicut et supra insinuavimus, vi suae iustitiae itinera malitiae eius inerepare. Dicere Dei est, Considerasti servum meum Iob, quod non sit ei similis super terram? tales electos suos iustificando facere, qualibus nimirum apostata angelus possit invidere. Dicere Dei est, Ecce universa quae habet in manu tua sunt, ad probationem fidelium, contra eos occulta vi incursum illum suae malitiae relaxare. Dicere Dei est, Tantum in eum ne extendas manum tuam, ab immoderatae tentationis impetu eum etiam permittendo restringere. Dicere autem diaboli est, Circuivi terram, et perambulavi eam, sagacitatem suae malitiae invisibilibus eius oculis occultare non posse. Dicere diaboli est, Nunquid frustra Iob timet Deum? contra bonos intra cogitationum suarum latibula conqueri; eorumque provectibus invidere, atque invidendo reprobationis rimas exquirere. Dicere diaboli est, Extende paululum manum tuam, et tange cuncta quae possidet [Vers. 11], ad afflictionem bonorum, malitiae aestibus anhelare. Quo enim eorum tentationem invidens appetit, eo illorum quasi probationem deprecans petit. Quia igitur internarum locutionum modos succincte diximus, ad intermissum paululum expositionis ordinem revertamur |