2 | [7. ] Satanae circuitus, eius anxietatis argumentum.---Solet per gyrum circuitus, laboris anxietas designari. Satan ergo laborans terram circuivit, quia quietus in coeli culmine stare contempsit. Cumque se non volasse, sed perambulasse insinuat, quanto peccati pondere in imis prematur, demonstrat. Perambulans ergo terram circuivit; quia ab illo spiritalis potentiae volatu corruens, malitiae suae pressus gravedine, foras ad gyrum laboris venit. Hinc est enim quod et de eius membris per Psalmistam dicitur: In circuitu impii ambulant ; quia dum interiora non appetunt, in exteriorum labore fatigantur. Sequitur: |