2 | [6. ] Nescire Dei est reprobare.---Quid est, quod venientibus angelis electis nequaquam dicitur, Unde venitis? Satan vero unde veniat percontatur? non enim requirimus, nisi utique quae nescimus. Nescire autem Dei, reprobare est. Unde quibusdam in fine dicturus est: Nescio vos unde sitis, discedite a me, omnes operarii iniquitatis . Sicut et nescire mentiri vir verax dicitur qui labi per mendacium dedignatur; non quo si mentiri velit, nesciat, sed quo falsa loqui veritatis amore contemnat. Quid est ergo ad Satan dicere, Unde venis, nisi vias illius quasi incognitas reprobare? Veritatis igitur lumen tenebras, quas reprobat, ignorat; et Satanae itinera, quia iudicans damnat, dignum est ut quasi nesciens requirat. Hinc est quod Adae peccanti conditoris voce dicitur, Adam ubi es? Neque enim divina potentia nesciebat, post culpam servus ad quae latibula fugerat; sed quia vidit in culpa lapsum, iam sub peccato velut ab oculis veritatis absconditum, quia tenebras erroris eius non approbat, quasi ubi sit peccator ignorat; eumque et vocat, et requirit, dicens, Adam ubi es? Per hoc quod vocat, signum dat quia ad poenitentiam revocat. Per hoc quod requirit, aperte insinuat, quia peccatores iure damnandos ignorat. Satan ergo Dominus non vocat, sed tamen requirit, dicens: Unde venis? quia nimirum Deus apostatam spiritum ad poenitentiam nequaquam revocat; sed vias superbiae eius nesciens, damnat. Igitur dum Satan de itinere suo discutitur, electi angeli requirendi unde veniant non sunt: quia eorum viae tanto Deo notae sunt, quanto et ipso auctore peraguntur; dumque soli eius voluntati inserviunt, eo esse incognitae nequeunt, quo per approbationis oculum ex ipso semper ante ipsum fiunt. Sequitur: |