monumenta.ch > Gregorius Magnus > 4
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 2, III. <<<     >>> V .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 2, CAPUT IV.

1 IBID.---Affuit inter eos etiam Satan.
2 [4. ] Satan inter angelos, quia naturam non amisit.---Valde quaerendum est quomodo inter electos angelos Satan adesse potuerit, qui ab eorum sorte, exigente superbia, dudum damnatus exivit. Sed recte inter eos adfuisse describitur, quia etsi beatitudinem perdidit, naturam tamen eis similem non amisit; et si meritis praegravatur, conditione naturae subtilis attollitur. Inter Dei ergo filios coram Domino adfuisse dicitur; quia eo intuitu, quo omnipotens Deus cuncta spiritalia conspicit, etiam Satan in ordine naturae subtilioris videt, attestante Scriptura, quae dicit: Oculi Domini contemplantur malos et bonos [Prov. XV, 3]. Sed hoc, quod adfuisse Satan coram Domino dicitur, in gravi nobis quaestione versatur. Scriptum quippe est: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt [Matth. V, 8]. Satan vero, qui mundo corde esse non potest, [Rem., Remig. et plur. alii, quomodo videndo Domino affuisse potest.] quomodo ad videndum Dominum adfuisse potest.
3 [5. ] Deo adest, quia ab eo videtur.---Sed intuendum est quia adfuisse coram Domino, non autem Dominum vidisse perhibetur. Venit quippe, ut videretur, non ut videret. Ipse in conspectu Domini, non autem in conspectu eius Dominus fuit: sicut caecus cum in sole consistit, ipse quidem radiis solis perfunditur, sed tamen lumen non videt quo illustratur. Ita ergo etiam inter angelos in conspectu Domini Satan adfuit; quia vis divina, quae intuendo penetrat omnia, non se videntem immundum spiritum vidit. Quia enim et ipsa, quae Deum fugiunt, latere non possunt, dum cuncta nuda sunt superno conspectui, Satan adfuit absens praesenti. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke20.23r bnf2061.23 csg206.72

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik