2 | [3. ] Quomodo Angeli Deo adsunt, etiam in ministerium missi. Quantae subtilitatis sint angeli.---Qui autem Dei filii, nisi electi angeli vocantur? De quibus cum constet, quod obtutibus maiestatis inserviant, valde quaerendum est unde veniant, ut coram Domino assistant. De his quippe voce Veritatis dicitur: Angeli eorum in coelis semper vident faciem Patris mei, qui in coelis est . De his propheta ait: Millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia assistebant ei . Si igitur semper vident, et semper assistunt, vigilanti cura quaerendum est unde veniunt, qui nunquam recedunt. Sed cum de illis per Paulum dicitur: Nonne omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi, propter eos qui haereditatem capiunt salutis ? Per hoc, quod missos cognoscimus, unde veniant invenimus. [Vet. III.] Sed ecce quaestioni quaestionem iungimus, et quasi dum ansam solvere nitimur, nodum ligamus. Quomodo enim aut semper assistere, aut videre semper faciem Patris possunt, si ad ministerium exterius pro nostra salute mittuntur? Quod tamen citius solvimus, si quantae subtilitatis sit angelica natura pensamus. Neque enim sic a divina visione foras exeunt, ut internae contemplationis gaudiis priventur; quia si conditoris aspectum exeuntes amitterent, nec iacentes erigere, nec ignorantibus vera nuntiare potuissent; fontemque lucis, quem egredientes ipsi perderent, caecis nullatenus propinarent. In hoc itaque est nunc natura angelica a naturae nostrae conditione distincta, quod nos et loco circumscribimur, et caecitatis ignorantia coarctamur: angelorum vero spiritus loco quidem circumscripti sunt, sed tamen eorum scientiae longe super nos incomparabiliter dilatantur. Interius quippe exteriusque sciendo distenti sunt, quia ipsum fontem scientiae contemplantur. Quid enim de his quae scienda sunt nesciunt, qui scientem omnia sciunt? Eorum itaque scientia comparatione nostrae valde dilatata est, sed tamen comparatione divinae scientiae angusta: sicut et ipsi illorum spiritus comparatione quidem nostrorum corporum, spiritus sunt, sed comparatione summi et incircumscripti spiritus, corpus. Et mittuntur igitur, et assistunt: quia et per hoc, quod circumscripti sunt, exeunt; et per hoc, quod intus quoque praesentes sunt nunquam recedunt. Et faciem ergo Patris semper vident, et tamen ad nos veniunt; quia et ad nos spiritali praesentia foras exeunt, et tamen ibi se, unde recesserant, per internam contemplationem servant. Dicatur ergo: Venerunt filii Dei, ut assisterent coram Domino, quia illuc spiritus conversione redeunt, unde nulla mentis aversione discedunt. |