2 | [2. ] HISTORICUS SENSUS. Quam accurate S. Scriptura facta describat.---Intueri libet quomodo sacra eloquia in exordiis narrationum qualitates exprimant, terminosque causarum. Aliquando namque a positione loci, aliquando a positione corporis, aliquando a qualitate aeris, aliquando a qualitate temporis signant, quid de ventura actione subiiciant. A positione quippe locorum divina Scriptura exprimit subsequentium merita finesque causarum, sicut de Israel dicit quia verba Dei in monte audire non potuit, sed praecepta in campestribus accepit: subsequentem nimirum infirmitatem populi indicans, qui ascendere ad summa non valuit, sed semetipsum in infimis neglecte vivendo laxavit. A positione corporis futura denuntiat, sicut in apostolorum Actibus Stephanus Iesum, qui a dextris virtutis Dei sedet, stantem se vidisse manifestat . Stare quippe adiuvantis est. Et recte stare cernitur, qui in bello certaminis opitulatur. A qualitate aeris res subsequens demonstratur, sicut evangelista, cum praedicante Domino, nullos tunc ex Iudaea credituros diceret, praemisit dicens: Hiems autem erat . Scriptum namque est: Quoniam abundabit iniquitas, refrigescet charitas multorum . Idcirco ergo hiemis curavit tempus exprimere, ut inesse auditorum cordibus malitiae frigus indicaret. Hinc est quod de negaturo Petro praemittitur: Quia frigus erat, et stans ad prunas calefaciebat se . Iam namque intus a charitatis calore torpuerat, et ad amorem praesentis vitae, quasi ad persecutorum prunas infirmitate aestuante recalebat. A qualitate quoque temporis finis exprimitur actionis, sicut non rediturus ad veniam, ad traditionis perfidiam nocte Iudas exiisse perhibetur, cum egrediente illo, ab evangelista dicitur: Erat autem nox . Hinc enim et iniquo diviti dicitur: Hac nocte repetent animam tuam abs te . Anima quippe, quae ad tenebras ducitur, non in die repeti, sed in nocte memoratur. Hinc est quod Salomon, qui sapientiam non perseveraturus accepit, in somnis hanc et nocte accepisse describitur . Hinc est quod angeli ad Abraham meridie veniunt; punituri autem Sodomam, ad eam vespere venisse memorantur . Quia igitur beati Iob tentatio ad victoriam deducitur, a die coepta perhibetur, cum dicitur: |