monumenta.ch > Gregorius Magnus > 1
>>> Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 2, II.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 2, CAPUT I. [Capitis primi a versu sexto ad finem usque, secundum triplicem sensum prosequitur enarrationem.]

1 [1. ] S. scriptura Speculum est.---Scriptura sacra mentis oculis quasi quoddam speculum opponitur [Vid. August. in [Psal. CIII, ser. 1, n. 4], ut interna nostra facies in ipsa videatur. Ibi etenim foeda, ibi pulchra nostra cognoscimus. Ibi sentimus, quantum proficimus, ibi a provectu quam longe distamus. Narrat autem gesta [Rem et plurimi, gesta fortium. Aliqui addunt, gesta fortium heroum. Nonnulli habent gesta virorum. Corb., a secunda manu, sanctorum, a prima eorum; quod etiam habet Germ.] sanctorum, et ad imitationem corda provocat infirmorum. Dumque illorum victricia facta commemorat, contra vitiorum praelia, debilia nostra confirmat; fitque verbis illius, ut eo mens minus inter certamina trepidet, quo ante se positos tot virorum fortium triumphos videt. Nonnunquam vero non solum nobis eorum virtutes asserit, sed etiam casus innotescit; ut et in victoria fortium quod imitando arripere, et rursum videamus in lapsibus quod debeamus timere. Ecce enim Iob describitur tentatione auctus, sed David tentatione prostratus; ut et maiorum virtus spem nostram foveat, et maiorum casus ad cautelam nos humilitatis accingat; quatenus dum illa gaudentes sublevant, ista metuentes premant; et audientis animus illinc spei fiducia, hinc humilitate timoris eruditus, nec temeritate superbiat, quia formidine premitur, nec pressus timore desperet, quia ad spei fiduciam virtutis exemplo roboratur.
Gregorius Magnus HOME

bke20.22r bnf2061.21 csg206.69