2 | [55. ] Perseverantia necessaria.---Incassum quippe bonum agitur [De poenit., dist. 3, can. 17, incassum], si ante terminum vitae deseratur; quia et frustra velociter currit, qui prius quam ad metas veniat deficit. Hinc est enim quod de reprobis dicitur: Vae his qui perdiderunt sustinentiam . Hinc electis suis Veritas dicit: Vos estis qui permansistis mecum in tentationibus meis . Hinc Ioseph, qui inter fratres usque ad finem iustus perseverasse describitur, solus talarem tunicam habuisse perhibitur . Nam quid est talaris tunica, nisi actio consummata? Quasi enim protensa tunica talum corporis operit, cum bona actio ante Dei oculos usque ad vitae nos terminum tegit. Hinc est quod per Moysen caudam hostiae in altari offerre praecipitur [Levit. III, 9]; ut videlicet omne bonum quod incipimus, etiam perseveranti fine compleamus. Bene igitur coepta cunctis diebus agenda sunt; ut cum malum pugnando repellitur, ipsa boni victoria constantiae manu teneatur. |
3 | [56. ]Haec itaque sub intellectu triplici diximus, ut fastidienti animae varia alimenta proponentes, aliquid, quod eligendo sumat, offeramus. Hoc tamen magnopere petimus, ut qui ad spiritalem intelligentiam mentem sublevat, a veneratione historiae non recedat. |