Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 1, CAPUT XXXVI .
1 | IBID.---Dicebat enim: Ne forte peccaverint filii mei, et benedixerint Deo in cordibus suis. |
2 | [50. ] Variae hostis insidiae; ut bona opera vitiet, in operis initio, in progressu, in fine.---Filii in cordibus maledicunt, cum recta nostra opera a non rectis cogitationibus prodeunt; cum bona in aperto exerunt, sed in occulto noxia moliuntur. Deo quippe maledicunt, cum mentes nostrae se de se aestimant habere quod sunt. Deo maledicunt, cum se et ab illo accepisse vires intelligunt, sed tamen de eius muneribus propriam laudem quaerunt. [Vet. XXXVIII.] Sciendum vero est, quod bona nostra tribus modis antiquus hostis insequitur, ut videlicet hoc, quod rectum coram hominibus agitur, in interni iudicis conspectu vitietur. Aliquando namque in bono opere intentionem polluit, ut omne, quod in actione sequitur, eo purum mundumque non exeat, quo hoc ab origine perturbat. Aliquando vero intentionem boni operis vitiare non praevalet, sed in ipsa actione se quasi in itinere opponit; ut cum per propositum mentis securior quisque egreditur, subiuncto latenter vitio, quasi ex insidiis perimatur. Aliquando vero nec intentionem vitiat, nec in itinere supplantat, sed opus bonum in fine actionis illaqueat; quantoque vel a domo cordis, vel ab itinere operis longius recessisse se simulat, tanto ad decipiendum bonae actionis terminum astutius exspectat; et quo incautum quemque quasi recedendo reddiderit, eo illum repentino nonnunquam vulnere durius insanabiliusque transfigit. |
3 | [51. ]Intentionem quippe in bono opere polluit, quia cum facilia ad decipiendum corda hominum conspicit, eorum desideriis auram transitorii favoris apponit; ut in his, quae recta faciunt, ad appetenda ima, fortitudine intentionis inclinentur. Unde recte sub Iudaeae specie, de unaquaque anima laqueo miserae intentionis capta, per prophetam dicitur: Facti sunt hostes eius in capite. Ac si aperte [Threnn. I, 5] diceretur: Cum bonum opus non bona intentione sumitur, huic adversantes spiritus ab ipso cogitationis exordio principantur; tantoque eam plenius possident, quanto et per initium dominantes tenent. |
4 | [52. ]Cum vero intentionem vitiare non praevalent, in via positos laqueos tegunt, ut in eo quod bene agitur cor exaltans se ex latere ad vitium derivetur; quatenus quod inchoans aliter proposuerat, in actione longe aliter quam coeperat percurrat. Saepe enim bono operi dum laus humana obviat, mentem operantis immutat: quae quamvis quaesita non fuerat, tamen oblata delectat. Cuius delectatione cum mens bene operantis resolvitur, ab omni intentionis intimae vigore dissipatur. Saepe se bene inchoatae nostrae iustitiae, ex latere ira subiungit; et dum zelo rectitudinis immoderatius mentem turbat, cunctam quietis intimae salutem sauciat. Saepe gravitatem cordis, quasi ex latere subiuncta tristitia sequitur; atque omne opus quod mens bona intentione inchoat, haec velamine moeroris obumbrat. Quae et nonnunquam tanto tardius repellitur, quanto et pressae menti quasi serior famulatur. Saepe se bono operi laetitia immoderata subiungit; cumque plus mentem quam decet, hilarescere exigit, ab actione bona omne pondus gravitatis repellit. Quia enim bene etiam inchoantibus subesse in itinere laqueos Psalmista conspexerat, recte prophetico plenus spiritu dicebat: In via hac, qua ambulabam, absconderunt laqueum mihi . Quod bene ac subtiliter Ieremias insinuat, qui dum gesta foris referre studuit, quae intus apud nosmetipsos gererentur indicavit, dicens: Venerunt octoginta viri de Sichem, et de Silo, et de Samaria, rasi barba, et scissis vestibus, squalentes; munera et thus habebant in manu, ut offerrent in domo Domini. Egressus autem Ismael filius Nathaniae in occursum eorum de Maspha, incedens et plorans ibat. Cumque occurrisset eis, dixit ad eos: Venite ad Godoliam filium Aicham. Qui cum venissent ad medium civitatis, interfecit eos . Barbam quippe radunt, qui sibi de propriis viribus fiduciam subtrahunt. Vestes scindunt, qui sibimetipsis in exterioris decoris laceratione non parcunt. Oblaturi in domo Domini thus et munera veniunt; qui exhibere se in Dei sacrificio orationem cum operibus pollicentur. Sed tamen si se in ipsa sanctae devotionis via caute circumspicere nesciunt, Ismael Nathaniae filius in eorum occursum venit; quia nimirum quilibet malignus spiritus, prioris sui, Satanae videlicet exemplo, in superbiae errore generatus, se ad laqueum deceptionis opponit. De quo et bene dicitur: Incedens et plorans ibat; quia ut devotas mentes interimere feriendo praevaleat, semetipsum quasi sub velamine virtutis occultat; et dum concordare se vere lugentibus simulat, ad cordis intima securius admissus, hoc, quod intus de virtute latet, occidit. Qui plerumque se spondet ad altiora provehere. Unde et dixisse perhibetur, Venite ad Godoliam filium Aicham; atque dum maiora promittit, etiam minima subtrahit. Unde et recte dictum est: Qui cum venissent ad medium civitatis, interfecit eos. Viros ergo ad offerenda Deo munera venientes, in medio civitatis interficit; quia divinis deditae operibus mentes, nisi magna se circumspectione custodiant, hoste subripiente, dum devotionis portant hostiam, in ipso itinere perdunt vitam. De cuius hostis manu non evaditur, nisi citius ad poenitentiam recurratur. Unde illic apte subiungitur: Decem autem viri reperti sunt inter eos qui dixerunt ad Ismael: Noli occidere nos, quia habemus thesauros in agro frumenti et hordei, et olei, et mellis; et non occidit eos . Thesaurus quippe in agro est spes in poenitentia, quae quia non cernitur, quasi in terra cordis suffossa continetur. Qui ergo thesauros in agro habuere, servati sunt; quia qui post incautelae suae vitium, ad lamentum poenitentiae redeunt, nec capti moriuntur. |
5 | [53. ]Cum vero antiquus hostis neque in exordio intentionis ferit, neque in itinere actionis intercipit, duriores in fine laqueos tendit. Quem tanto nequius obsidet, quanto solum sibi remansisse ad decipiendum videt. Hos namque fini suo appositos laqueos Propheta conspexerat, cum dicebat: Ipsi calcaneum meum observabunt . Quia enim in calcaneo finis est corporis, quid per hunc nisi terminus signatur actionis? Sive ergo maligni spiritus, sive pravi quique homines, illorum superbiae sequaces, calcaneum observant, cum actionis bonae finem vitiare desiderant. Unde et eidem serpenti dicitur: Ipsa tuum observabit caput, et tu calcaneum eius . Caput quippe serpentis observare, est initia suggestionis eius aspicere, et manu sollicitae considerationis a cordis aditu funditus exstirpare. Qui tamen cum ab initio deprehenditur, percutere calcaneum molitur, quia etsi suggestione prima intentionem non percutit, decipere in fine tendit. Si autem semel cor in intentione corrumpitur, sequentis actionis medietas, et terminus ab hoste callido secure possidetur; quoniam totam sibi arborum fructus ferre conspicit, quam veneni dente in radice vitiavit. Quia ergo summa cura vigilandum est, ne vel bonis operibus serviens mens, reproba intentione polluatur, recte dicitur: Ne forte peccaverint filii mei, et benedixerint Deo in cordibus suis. Ac si aperte diceretur: Nullum est bonum, quod foris agitur, si non pro eo intus ante Dei oculos innocentiae victima in ara cordis immolatur. [Vet. XXXIX]. Tota itaque virtute perspiciendus est fluvius operis, si purus emanat ex fonte cogitationis. Omni cura servandus est a malitiae pulvere oculus cordis; ne hoc, quod in actione rectum hominibus ostentat, apud semetipsum per vitium pravae intentionis intorqueat. |
6 | [54. ] Ideo curandum, ne bona opera nostra pauca sint, aut indiscussa.---Curandum itaque est ne bona nostra pauca sint; curandum ne indiscussa; ne aut pauca agentes, inveniamur steriles; aut indiscussa relinquentes, vecordes. Neque enim unaquaeque vere virtus est, si mista aliis virtutibus non est. Unde recte ad Moysen dicitur: Sume tibi aromata, stacten et onycha, galbanum boni odoris, et thus lucidissimum; aequalis ponderis erunt omnia, faciesque thymiama compositum opere unguentarii, mistum diligenter et purum . Thymiama quippe ex aromatibus compositum facimus, cum in altari boni operis, virtutum multiplicitate redolemus. Quod mistum et purum fit; quia quanto virtus virtuti iungitur, tanto incensum boni operis sincerius exhibetur. Unde et bene subiungitur: Cumque in tenuissimum pulverem universa contuderis, pones ex eo coram testimonii tabernaculo [Ibid., 36]. In tenuissimum pulverem aromata universa conterimus, cum bona nostra quasi in pilo cordis, occulta discussione tundimus; et si veraciter bona sint, subtiliter retractamus. Aromata ergo in pulverem redigere, est virtutes recogitando terere, et usque ad subtilitatem occulti examinis revocare. Et notandum, quod de eodem pulvere dicitur: Pones ex eo coram testimonii tabernaculo; quia tunc nimirum bona nostra veraciter in conspectu iudicis placent, cum haec mens subtilius recogitando conterit, et quasi de aromatibus pulverem reddit; ne grossum durumque sit bonum quod agitur; ne si hoc arcta retractationis manus non comminuat, odorem de se subtilius non aspergat. Hinc est enim quod sponsae virtus, sponsi voce laudatur, cum dicitur: Quae est ista, quae ascendit per desertum, sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhae et thuris, et universi pulveris pigmentarii ? Sancta quippe Ecclesia sicut fumi virgula ex aromatibus ascendit; quia ex vitae suae virtutibus in interni quotidie incensi rectitudinem proficit, nec sparsa per cogitationes defluit, sed sese intra arcana cordis in rigoris virga constringit. Quae ea quae agit, dum recogitare semper ac retractare non desinit, myrrham quidem et thus habet in opere, sed pulverem in cogitatione. Hinc est, quod de oblatoribus hostiae ad Moysen iterum dicitur: Detracta pelle hostiae, artus in frusta concidant . [Vet. XL.] Pellem namque hostiae subtrahimus, cum a mentis nostrae oculis superficiem virtutis amovemus. Cuius artus in frusta concidimus, cum distinguentes subtiliter eius intima, membratimque cogitamus. Curandum ergo est, ne cum mala vincimus, bonis lascivientibus supplantemur; ne fortasse fluxa prodeant, ne incircumspecta capiantur, ne per errorem, viam deserant, ne per lassitudinem fracta, anteacti laboris meritum perdant. In cunctis enim vigilanter debet se mens circumspicere, atque in ipsa circumspectionis suae providentia perseverare. Unde et recte subiungitur: |