2 | [47. ] In bonis operibus purganda intentio.---Peracto quippe orbe dierum convivii, mittere ad filios, eosque sanctificare, est post virtutum sensum, intentionem cordis dirigere, et omne quod agitur, districta retractationis discussione mundare; ne bona aestimentur quae mala sunt; ne saltem veraciter bona putentur sufficientia, cum perfecta non sunt. Sic enim mens plerumque decipitur, ut aut qualitate mali, aut boni quantitate fallatur. [Vet. XXXV.] Sed hos virtutum sensus melius preces quam discussiones inveniunt; nam ea quae perscrutari in nobismetipsis plenius nitimur, saepe verius orando quam investigando penetramus. Cum enim mens per quamdam compunctionis machinam ad alta sustollitur , omne, quod ei de se ipsa occurrerit, sub se ipsa diiudicando certius contemplatur. Unde et recte subiungitur: |