2 | [46. ] Ad convivium virtutum invitandae, spes, fides, charitas.---Cum virtutes nostrae in omne quod agunt, spem, fidem, et charitatem ciunt, quasi operatores filii, tres ad convivium sorores vocant, ut fides, spes et charitas in opus bonum gaudeant quod unaquaeque virtus administrat. Quae quasi ex cibo vires accipiunt, dum-bonis operibus fidentiores fiunt; et dum post cibum contemplationis rore infundi appetunt, quasi ex poculo ebriantur. |
3 | [Vet. XXXIV.] [ 47. ] Ipsis bonis quae agimus, ad deterius propinquamus.---Sed quid est, quod in hac vita sine quavis tenuissimi contagii inquinatione peragatur? Nonnunquam namque ipsis bonis quae agimus ad deterius propinquamus; quia dum laetitiam menti pariunt, quamdam etiam securitatem gignunt; dumque mens secura redditur, in torporem laxatur. Nonnunquam vero aliquantula elatione nos polluunt; et tanto deiectiores apud Deum faciunt, quanto apud nosmetipsos tumidiores reddunt. Unde bene subiungitur. |