monumenta.ch > Gregorius Magnus > 31
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 1, XXX . <<<     >>> XXXII .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 1, CAPUT XXXI.

1 IBID.---Eratque vir ille magnus inter omnes Orientales.
2 [43. ] Earum refrenatione magni efficimur.---Tunc namque magni inter omnes Orientales efficimur, cum eis spiritibus, qui orienti luci inhaerent, pressa carnalis corruptionis nebula, discretionis nostrae radiis, in quantum possibilitas suppetit, sociamur. Unde et per Paulum dicitur: Nostra conversatio in coelis est [Philipp. III, 20]. Quisquis temporalia ac defectiva sequitur, occasum petit; quisquis vero superna desiderat, quia in Oriente habitet, demonstrat. Magnus ergo non inter Occidentales, sed inter Orientales efficitur, qui non [Antiq. Rem., qui non inter actionis ima et fugitiva. Corb. non habet malorum.] inter malorum actiones ima et fugitiva quaerentium, sed inter choros proficere supernorum civium conatur. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke20.18v bnf2061.12 csg206.57