monumenta.ch > Gregorius Magnus > 29
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 1, XXVIII . <<<     >>> XXX .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 1, CAPUT XXIX [Vet. XXX].

1 Quingenta quoque iuga boum, et quingentae asinae.
2 [41. ] Boum iuga concordes virtutes. Asinae lascivientes, motus aut cogitationes simplices.---Iuga boum in usum nostrae possessionis sunt, [Ebroic., S. Ebrulph., Germ. et alii, cum cordis virtutes exarant.] cum concordes virtutes exarant duritiam mentis. Quingentas quoque asinas possidemus, cum lascivientes motus restringimus; et quidquid in nobis carnale exsurgere appetit, spiritali cordis dominatu refrenamus. Vel certe asinas possidere, est cogitationes intra nos simplices regere: quae dum in subtiliori intellectu currere non valent quo quasi pigrius ambulant, eo fraterna onera mansuetius portant. Sunt namque nonnulli qui dum alta non intelligunt, [Sic Mss. Corb, et Germ., qua particula praeparatio animi indicatur. Mox verbum premunt perinde est ac deprimunt. In Edit., per exteriora.] ad exteriora conversationis opera se humilius premunt. Bene ergo per asinas, pigrum quidem animal, sed tamen portandis oneribus deditum, simplices cogitationes accipimus; quia dum nostram plerumque ignorantiam cognoscimus, levius onera aliena toleramus. Cumque nos quasi singularis sapientiae altitudo non elevat, ad perferendam alieni cordis inertiam, mens se nostra aequanimiter inclinat. Recte autem sive iuga boum, sive asinae quingentae referuntur; quia vel in hoc, quod prudenter sapimus, vel in hoc, quod humiliter ignoramus, dum aeternae pacis requiem quaerimus, quasi intra iubilei numerum tenemur. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke20.18r bnf2061.11 csg206.55

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik