monumenta.ch > Gregorius Magnus > 28
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 1, XXVII . <<<     >>> XXIX .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 1, CAPUT XXVIII [Rec. XIII].

1 VERS. 3.---Et fuit possessio eius septem millia ovium et tria millia camelorum.
2 [39. ] Oves possidet qui mentem innoxiam intus veritate pascit.---Servata quippe veritate historiae, imitari spiritaliter possumus, quod carnaliter audimus. [Rem. et Remig., Corb., Germ.: Oves enim septem millia. Ita veteres Edit. Paris. et Basil.] Ovium enim septem millia possidemus, cum cogitationes innocuas, perfecta cordis munditia, intra nosmetipsos inquisito veritatis pabulo pascimus.
3 [40. ] Camelos possidet, qui quod in se altum ac tortuosum, aut fidei subdit, aut prae charitate flectit.---Eruntque nobis in possessione etiam tria millia camelorum, si omne, quod in nobis altum ac tortuosum est, rationi fidei subditur, et sub cognitione Trinitatis, sponte in appetitu humilitatis inclinatur. Camelos quippe possidemus, si quod altum sapimus, humiliter deponamus. Camelos procul dubio possidemus, cum cogitationes nostras ad infirmitatis fraternae compassionem flectimus, ut vicissim onera nostra portantes, alienae infirmitati compati condescendendo noverimus. Possunt etiam per camelos, qui ungulam nequaquam findunt, sed tamen ruminant, terrenarum rerum bonae dispensationes intelligi: quae quia habent aliquid saeculi, et aliquid Dei, per commune eas necesse est animal designari. Neque enim terrena dispensatio, quamvis aeternae utilitati serviat, sine perturbatione mentis valet exhiberi. [Vet. XXIX.] Quia igitur per hanc et ad praesens mens confunditur, et in perpetuum merces paratur, quasi commune animal, et aliquid de lege habet, et aliquid non habet. Ungulam namque non findit, quia non se penitus anima ab omni terreno opere disiungit; sed tamen ruminat, quia bene dispensando temporalia, per certitudinis fiduciam coelestia sperat. Terrenae igitur dispensationes, quasi camelorum more, capite legi concordant, pede discrepant; quia et coeli sunt illa quae iuste viventes appetunt, et huius mundi sunt ea in quibus opere versantur. Nos ergo cum easdem terrenas dispensationes cognitioni Trinitatis subdimus, quasi camelos [Sic Mss. In Vulgatis additur: intra indivisibilem numerum, sive, etc.] fide possidemus. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke20.17v bnf2061.10 csg206.54

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik