monumenta.ch > Gregorius Magnus > 26
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 1, XXV . <<<     >>> XXVII .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 1, CAPUT XXVI [Vet. XXVII, Rec. XI].

1 IBID.---Simplex et rectus, timens Deum, et recedens a malo.
2 [36. ] Iusti simplicitas et rectitudo.---Quisquis aeternam patriam appetit, simplex procul dubio et rectus vivit: simplex videlicet opere, rectus fide; simplex in bonis quae inferius peragit, rectus in summis quae in intimis sentit. Sunt namque nonnulli qui in bonis quae faciunt simplices non sunt, dum non in his retributionem interius, sed exterius favorem quaerunt. Unde bene per quemdam sapientem dicitur: Vae peccatori terram ingredienti duabus viis [Eccli. II, 14]. Duabus quippe viis peccator terram ingreditur, quando et Dei est quod opere exhibet, et mundi quod per cogitationem quaerit.
3 [37. ] A timore inchoat, in charitate consummatur.---Bene autem dicitur: Timens Deum, et recedens a malo; quia sancta electorum Ecclesia simplicitatis suae et rectitudinis [Vindocinenses, vias a timore inchoat.] vias timore inchoat, sed charitate consummat. Cui tunc est funditus a malo recedere, cum ex amore Dei coeperit iam nolle peccare. Cum vero adhuc timore bona agit, a malo penitus non recessit; quia eo ipso peccat, quo peccare vellet, si inulte potuisset. Recte ergo cum timere Deum Iob dicitur, recedere etiam a malo perhibetur; quia dum metum charitas sequitur, ea quae [Sic antiquior Rem., Corb., Germ., Vindocin., etc. Editi, quae metu relinquitur.] mente relinquitur, etiam per cogitationis propositum culpa calcatur. [Vet. XXVIII.] Et quia ex timore unumquodque vitium premitur, ex charitate autem virtutes oriuntur, recte subiungitur:
Gregorius Magnus HOME

bke20.17v bnf2061.9 csg206.53

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik