monumenta.ch > Gregorius Magnus > 25
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 1, XXIV . <<<     >>> XXVI .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 1, CAPUT XXV [Vet. XXVI, Rec. X].

1 VERS. 1.---Vir erat in terra Hus nomine Iob.
2 [34. ] SENSUS MORALIS.--- Iob electos significat. Quae eorum affectio circa terrena et aeterna.---Si Iob dolens, et Hus consiliator dicitur, non immerito per utraque nomina electus quisque figuratur; quia nimirum consiliatorem animum inhabitat, qui dolens de praesentibus ad aeterna festinat. Nam sunt nonnulli qui vitam suam negligunt; et dum transitoria appetunt, dum aeterna vel non intelligunt, vel intellecta contemnunt, nec dolorem sentiunt, nec habere consilium sciunt. Cumque superna, quae amiserunt, non considerant, esse se, heu miseri! in bonis [Editi, in bonis felices putant. Expunximus τὸ felices, ut merum glossema Mss. incognitum.] putant. Nequaquam enim ad veritatis lucem, cui conditi fuerant, mentis oculos erigunt; nequaquam ad contemplationem aeternae patriae desiderii aciem tendunt: sed semetipsos in his ad quae proiecti sunt deserentes, vice patriae diligunt exsilium quod patiuntur, et in caecitate, quam tolerant, quasi in claritate luminis exsultant. At contra electorum mentes dum cuncta transitoria nulla esse conspiciunt, [Colb. et Corb., ad quem. Reg., ad quod.] ad quae sint conditae exquirunt; cumque eorum satisfactioni nihil extra Deum sufficit, ipsa inquisitionis exercitatione fatigata illorum cogitatio, in conditoris sui spe et contemplatione requiescit, supernis interseri civibus appetit; et unusquisque eorum adhuc in mundo corpore positus, mente iam extra mundum surgit, aerumnam exsilii, quam tolerat, deplorat, et ad sublimem patriam incessantibus se amoris stimulis excitat. Cum ergo dolens videt, quam sit aeternum quod perdidit, invenit salubre consilium, temporale hoc despicere quod percurrit; et quo magis crescit consilii scientia, ut peritura deserat, eo augetur dolor, quod necdum ad mansura pertingat. Unde bene per Salomonem dicitur: [Rem., Remig., Vindoc., Corb., Reg., aliique antiq. sic legendum docent. In edit., qui addit scientiam, addit et dolorem.] Qui apponit scientiam, apponit dolorem [Eccles. I, 18]. [Ita duo Mss. Reg., et Corb. et nonnulli. Ebroic. unus ex Remig., Compend., Longip.: Qui enim scientiam summam adhuc non habet, minus de, etc.] Qui enim scit iam summa quae adhuc non habet, magis de infimis in quibus retinetur dolet.
3 [35. ] In terra Hus, id est, in consilio habitant.---Recte ergo in terra Hus habitare Iob dicitur, quia in scientiae consilio electi uniuscuiusque dolens animus tenetur. Intuendum quoque est quam nullus dolor mentis sit in actione praecipitationis. Qui enim sine consiliis vivunt, qui se ipsos rerum eventibus praecipites deserunt, nullo interim cogitationum dolore fatigantur. Nam qui solerter in vitae consilio figit mentem, caute sese in omni actione circumspiciendo considerat; et ne ex re quae agitur repentinus finis adversusque subripiat, hunc prius molliter posito pede cogitationis palpat; pensat ne ab his quae agenda sunt formido praepediat; ne in his quae differenda sunt praecipitatio impellat; ne prava per concupiscentiam aperto bello superent; ne recta per inanem gloriam insidiando supplantent. Iob ergo in terra Hus habitat, dum mens electi quo magis per consilium vivere nititur, eo angusti itineris dolore fatigatur. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke20.17r bnf2061.8 csg206.51

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik