monumenta.ch > Gregorius Magnus > 24
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 1, XXIII . <<<     >>> XXV .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 1, CAPUT XXIV [Vet. XXIV; Rec. IX].

1 IBID.---Sic faciebat Iob cunctis diebus.
2 [32. ]Holocaustum a Christo pro nobis iugiter oblatum. Cunctis diebus Iob sacrificium offerre non cessat; quia sine intermissione pro nobis holocaustum Redemptor immolat, qui sine cessatione Patri suam pro nobis incarnationem demonstrat. Ipsa quippe eius incarnatio nostrae emundationis oblatio est; cumque se hominem ostendit, delicta hominis interveniens diluit. Et humanitatis suae mysterio perenne sacrificium immolat, quia et haec sunt aeterna quae mundat.
3 [33. ] [Vet. XXV.] Quid hactenus de sensu histor. et allegor. quid deinceps de morali prosequendum.---Igitur quia in ipso expositionis exordio sic persona beati Iob nuntiari Dominum diximus, ut designari per illum caput et corpus, id est, Christum et Ecclesiam diceremus; postquam caput nostrum quomodo designatum credatur, ostendimus, nunc corpus eius, quod nos sumus, quomodo exprimatur, indicemus; ut quia audivimus ex historia quod miremur, cognovimus ex capite quod credamus; consideremus nunc ex corpore quod vivendo teneamus. In nobismetipsis namque debemus transformare quod legimus; ut cum per auditum se animus excitat, ad operandum quod audierit vita concurrat.
Gregorius Magnus HOME

bke20.16v bnf2061.8 csg206.50

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik