2 | [31. ] Maculae a praedicatoribus contractae quomodo diluendae.---Deo quippe benedicere, id est maledicere, est de eius munere sibi gloriam praebere. Unde recte sanctis apostolis post praedicationem Dominus pedes lavit ; ut videlicet aperte monstraret quia plerumque et in bono opere peccati pulvis contrahitur, et inde inquinantur vestigia loquentium, unde audientium corda mundantur. Nam saepe nonnulli dum exhortationis verba faciunt, quamlibet tenuiter, sese intrinsecus, quia per eos purgationis gratia derivatur, extollunt; cumque verbo aliena opera diluunt, quasi ex bono itinere pulverem malae cogitationis sumunt. Quid ergo fuit post praedicationem pedes discipulorum lavare, nisi post praedicationis gloriam, cogitationum pulverem tergere, gressusque cordis ab interna elatione mundare? Nec obstat ab omnimoda Mediatoris scientia quod dicitur: Ne forte. Nam cuncta sciens, sed in locutione sua ignorantiam nostram suscipiens, atque dum suscipit docens, nonnunquam quasi ex nostra dubitatione loquitur, sicut dicit: Filius hominis veniens, putas, inveniet fidem super terram? Expletis ergo conviviis, sacrificium Iob pro filiis offerens dicebat: Ne forte peccaverint filii mei, et benedixerint Deo in cordibus suis; quia Redemptor noster postquam praedicatores suos a malis impugnantibus diluit, etiam inter bona quae egerant a tentationibus defendit. Sequitur: |