2 | [30. ] Christus praedicatorum suorum corda mundat.---In orbem dies convivii transeunt, cum praedicationum ministeria peraguntur. Peractisque conviviis, holocaustum Iob pro filiis obtulit; quia pro apostolis de praedicatione redeuntibus, Patrem Redemptor exoravit. Bene autem mittendo sanctificare dicitur; quia dum sanctum Spiritum, qui a se procedit, discipulorum cordibus tribuit, quidquid culpae inesse potuit, emundavit. Recteque ad offerenda holocausta diluculo consurgere perhibetur; quia per hoc quod pro nobis intercessionis suae petitionem obtulit, discussa erroris nocte, humanae mentis tenebras illustravit; ne quo peccati contagio, ex ipsa praedicationis gratia, mens in occulto polluatur; ne sibi quae agit tribuat; ne sibi tribuendo quae agebat, amittat. Unde recte subiungitur: |